라틴어 문장 검색

procul ille penatibus imis excitus implorat Furias oculosque reposcit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권222)
Nune age, quis tumidis magnum inclinarit in undis Hippomedonta labor, cur ipse excitus in arma Ismenos, doctae nosse indulgete sorores:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권148)
At pater arcano residens Ismenos in antro, unde aurae nubesque bibunt atque imbrifer arcus pascitur et Tyrios melior venit annus in agros, ut lamenta procul, quamquam obstrepit ipse, novos-que accepit natae gemitus, levat aspera musco colla gravemque gelu crinem, ceciditque soluta pinus adulta manu dimissaque volvitur urna.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권190)
flent maesti retro comites, et uterque loquenti adgemit et pulsis exercitus obstrepit armis, ille vocat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권108)
his paulum furor elanguescere dictis coeperat, obstreperet quamquam atque obstaret Erinys;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권202)
nihil obstrepere religioni in animo et in conscientia tanta solacia extrinsecus oculorum vel aurium nec vero deum offendi oblectatione hominis, qua salvo erga deum metu et honore suo in tempore et suo in loco frui scelus non sit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:4)
Cum igitur humana recordatio etiam obstrepente gratia voluptatis damnandos eos censeat ademtis bonis dignitatum in quendam scopulum famositatis, quanto magis divina iustitia in eiusmodi artifices animadvertit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:1)
Illic plane inmensa multitudo etiam cum coniugibus ac liberis excita conuenerat, aderat populus expectator, futurus et iudex, adstabant partes dispari condicione dissimiles;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:13)
nam rurba iocosa obstrepit et Phrygio tibia curua sono.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 151)
Hercules ad primam auroram somno excitus cum gregem perlustrasset oculis et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 76:1)
is Euander concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum caedis excitus postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat qui vir esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 79:1)
excitus Romulus - neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat - exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 154:1)
cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis hostem excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 155:2)
aut quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem discendi excivisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 193:2)
ea res ab stativis excivit Mettium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 235:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION