라틴어 문장 검색

neque enim mirum, cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparet et ea quae videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi moliantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 2:1)
Iam quantum illud est, quod in maximis occupationibus numquam intermittis studia doctrinae, semper aut ipse scribis aliquid aut me vocas ad scribendum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 1:8)
itaque illius verae elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controversias disceptarent, nulla fere sunt aut pauca admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem rerum occupationemque hominum, sive etiam quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur, cum interim illis silentibus C. Amafinius extitit dicens, cuius libris editis commota multitudo contulit se ad eam potissimum disciplinam, sive quod erat cognitu perfacilis, sive quod invitabantur inlecebris blandis voluptatis, sive etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat tenebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 6:1)
- de his occupationibus apud Euphraten queri.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 10:2)
tot nexibus, tot quasi catenis maius in dies occupationum agmen extenditur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 3:2)
Quid est enim quod non aut illae occupationes impedire aut haec instantia non possit efficere?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 18:3)
Addiderunt Baetici, quod simul socios ministrosque Classici detulerunt, nominatimque in eos inquisitionem postulaverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 5:3)
Norbano tamen non ordo legis, non legati nomen, non inquisitionis officium praesidio fuit;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 30:1)
Parata inquisitio, sed onerosa collatio.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 12:3)
Inducti in senatum inquisitionem postulaverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 1:3)
Censuit Acilius Rufus consul designatus inquisitionem Bithynis dandam, postulationem Vareni silentio praeteriit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 6:2)
Numquam sum magis de occupationibus meis questus, quae me non sunt passae aut proficiscentem te valetudinis causa in Campaniam prosequi aut profectam e vestigio subsequi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 1:1)
quod ego quamquam plurimis occupationibus distentus adnitar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 1:2)
petis ut Scaurus veniat nosque, si potest, in aliqua inquisitionis vestigia inducat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 1:2)
quaesitum est, an danda esset inquisitio;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION