라틴어 문장 검색

Forma tamen huius praeordinationis in mente divina existens simplex est et divina et aeterna et immaterialis et incommutabilis, et tamen cum per res temporales explicatur, temporalis fit et materialis et multiplicata, mobilis et contingens.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 6:5)
Denique “Humani sumptus sunt iugiter sumptus oeconomici, et oeconomicae disfunctiones semper prae se ferunt insumptus quoque humanos”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:10)
Memento, ut tertium, quod promisisti, facere ne differas, suscipiendo fidem eius, et praecepta seruando, qui te et a temporalibus aduersis eripiens, temporalis regni honore sublimauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:12)
Unde si hujus partis significationem attendamus, per eam cujusque constructionis sensum infra ambitum contineri vel coerceri temporis, hoc est ad eas res tantum temporaliter inclinari, quas demonstrare volumus, temporaliter contingere, nec aeternaliter subsistere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:16)
Tempus autem, cum unum sit numero et non multiplicetur per multitudinem temporalium, oportet, quod per unum aliquid ad durationem temporalium omnium referatur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 4:2)
Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet operis effectum et quod simpliciter praesentarieque prospexerat per temporales ordines ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato uero haec ipsa quae disposuit multipliciter ac temporaliter amministrat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:10)
Et ex hoc arguunt quod, quemadmodum ille Dei vicarius auctoritatem habuit dandi et tollendi regimen temporale et in alium transferendi, sic et nunc Dei vicarius, Ecclesie universalis antistes, auctoritatem habet dandi et tollendi et etiam transferendi sceptrum regiminis temporalis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION