라틴어 문장 검색

Hae impensa curaque M. Terentius ternis saepe denariis singulos emptitatos esse significat avorum temporibus, quibus qui triumphabant populo dabant epulum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 6:2)
Mox istam curam sequens aetas abolevit, et lautitiae locupletum maria ipsa Neptunumque clauserunt, ut iam tum avorum memoria circumferretur Marcii Philippi velut urbanissimum, quod erat luxuriosi factum atque dictum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 3:1)
multas illic utrimque lacrimas et signa caritatis spemque ex eo fore ut iuvenis penatibus avi redderetur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장3)
erat in castris Percennius quidam, dux olim theatralium operarum, dein gregarius miles, procax lingua et miscere coetus histrionali studio doctus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 16장4)
Tiberium olim nomine Augusti desideria legionum frustrari solitum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 26장6)
illos saltem avo et rei publicae redderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장4)
pudor inde et miseratio et patris Agrippae, Augusti avi memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, praeclara pudicitia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장7)
Eodem anno Iulia supremum diem obiit, ob impudicitiam olim a patre Augusto Pandateria insula, mox oppido Reginorum, qui Siculum fretum accolunt, clausa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장1)
Germanico alienatio patrui amorem apud ceteros auxerat, et quia claritudine materni generis anteibat, avum M. Antonium, avunculum Augustum ferens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장13)
deriguntur acies, pari utrimque spe, nec, ut olim apud Germanos, vagis incursibus aut disiectas per catervas:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장3)
namque ei, ut memoravi, avunculus Augustus, avus Antonius erant, magnaque illic imago tristium laetorumque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 53장5)
exim ventum Elephantinen ac Syenen, claustra olim Romani imperii, quod nunc rubrum ad mare patescit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 61장3)
erat inter Gotones nobilis iuvenis nomine Catualda, profugus olim vi Marobodui et tunc dubiis rebus eius ultionem ausus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 62장2)
Eodem anno gravibus senatus decretis libido feminarum coercita cautumque ne quaestum corpore faceret cui avus aut pater aut maritus eques Romanus fuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장1)
ac tamen initia fastigii Caesaribus erant magisque in oculis vetus mos, et privignis cum vitrico levior necessitudo quam avo adversum nepotem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION