라틴어 문장 검색

eum dicta ferens Theseia Phegeus adstitit, ille quidem ramis insontis olivae pacificus, sed bella ciet bellumque minatur, grande fremens,nimiumque memor mandantis et ipsum iam prope, iam medios operire cohortibus agros ingeminans, stetit ambiguo Thebanus in aestu curarum, nutantque minae et prior ira tepescit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권320)
- Mons Oliuarum altitudine monti Sion par est, sed latitudine et longitudine praestat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII.3)
exceptis uitibus et oliuis, rarae ferax arboris, frumenti quoque et hordei fertilis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII.4)
Voltisne olivas [aut] pulpamentum [aut] capparim?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1166)
post sepulturam eius, quibus ea virgo viva pupulis delectabatur, nutrix collecta et composita in calatho pertulit ad monumentum et in summo conlocavit et, uti ea permanerent diutius subdiu, tegula texit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장23)
is calathus fortuito supra acanthi radicem fuerat conlocatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장24)
interim pondere pressa radix acanthi media folia et cauliculos circum vernum tempus profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulae ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes volutarum facere sunt coacti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장25)
Tunc Callimachus, qui propter elegantiam et subtilitatem artis marmoreae ab Atheniensibus κατατηξίτεχνοσ fuerat nominatus, praeteriens hoc monumentum animadvertit eum calathum et circa foliorum nascentem teneritatem, delectatusque genere et formae novitate ad id exemplar columnas apud Corinthios fecit symmetriasque constituit ex eo in operis perfectionibus Corinthii generis distribuit rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장26)
fronde super galeam et felici comptus oliva comptus frondibus festae olivae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7511)
alii 'tereti olivae' baculum de oliva accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 163)
"Si ex oliva modulate canentes tibiae nascerentur, num dubitares quin inesset in oliva tibicini quaedam scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:8)
Et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum, qui est contra Ierusalem ad orientem; et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde, et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장4)
legimus tamen olivam et de arbore, ut "incumbens tereti Damon sic coepit olivae".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 635)

SEARCH

MENU NAVIGATION