라틴어 문장 검색

Ne tardes converti ad dominum neque differas de die in diem.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 5:5)
Omitto enim, quod ipsam continentiam, illo non- dum volente, non secundum sanam doctrinam te suscepisse cognovi.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 2:1)
Sed hoc, ut dixi, omitto, quoniam postea tibi nolenti sibi ad reddenda coniugalia debita consentire ad eadem continentiae pacta ipse consensit et tecum continentissime diu vixit suoque consensu a peccato illo, quo ei debitum carnis negabas, ipse te absolvit.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 3:1)
Nonne si ampliorem misericordiam cogitans ideo pauperibus res tuas erogare differres, ne scandalizatus maritus tuus deo periret, uberiores tibi deus elemosynas inputaret?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:4)
Inmutavit ergo, inquit, et subdidit verbum ei verbo, quod omiserat, finitimum, ut videretur et sensum debitionis conlatae non reliquisse et concinnitatem sententiae retinuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 9:1)
Nam praetermisit, inquit, quod in prima parte sumere debuit, το`ν θάνατον εἶναι ψυχῆσ και` σώματοσ διάλυσιν, tum deinde eodem ipso, quod omiserat, quasi posito concessoque ad confirmandum aliud utitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VIII 3:1)
Nihil dicam ego, quantum differat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 10:2)
Haec erunt concilia hodie, differor sermone miser."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:13)
Praeter venustatem autem rerum atque verborum, in duobus libris nequaquam parem, in hoc equidem soleo animum attendere, quod quae Menander praeclare et apposite et facete scripsit, ea Caecilius, ne qua potuit quidem, conatus est enarrare, sed quasi minime probanda praetermisit et alia nescio quae mimica inculcavit et illud Menandri de vita hominum media sumptum, simplex et verum et delectabile, nescio quo pacto omisit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 13:1)
Morbus et vitium quid differat et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 1:1)
Propterea quaesierunt iure consulti veteres, quod mancipium morbosum quodve vitiosum recte diceretur quantumque morbus a vitio differret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 3:1)
Tum iudices, dubiosum hoc inexplicabileque esse quod utrimque dicebatur rati, ne sententia sua, utramcumque in partem dicta esset, ipsa sese rescinderet, rem iniudicatam reliquerunt causamque in diem longissimam distulerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 16:1)
In quid et quantum differat historia ab annalibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 1:1)
HISTORIAM ab annalibus quidam differre eo putant, quod, cum utrumque sit rerum gestarum narratio, earum tamen proprie rerum sit , quibus rebus gerendis interfuerit is qui narret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 2:1)
Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION