라틴어 문장 검색

Et dum in his principes regni occupantur, Karolus imperator ad hoc negotium perficiendum Hludowicum filium suum delegit in regno cum suis primoribus relinquendum et iterum iter parat, quo Italiam pergeret et inde ad limina apostolorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:3)
Boso etiam dux provinciae per tirannidem nomen regis sibi vindicat partemque Burgundiae occupat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 8:2)
Quo mortuo omisit rex illos insequi.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 10:4)
Multum loci res Guntharii archiepiscopi Coloniensis occupant, qui, cum Hlothario II.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 6:1)
id adeo factum, quod et tu rusticando obscurus es et ego discendo occupatus.
(아풀레이우스, 변명 15:11)
quin igitur tandem expergiscimini ac uos cogitatis apud Claudium Maximum dicere, apud uirum seuerum et totius prouinciae negotiis occupatum?
(아풀레이우스, 변명 24:4)
quae tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta supplere?
(아풀레이우스, 변명 34:5)
quod Aristoteles si scisset, numquam profecto omisisset scribto prodere, qui aselli piscis solius omnium in medio aluo corculum situm pro maximo memorauit.
(아풀레이우스, 변명 38:15)
nimis multa oratio est, si uelim memorare, quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quam denique impetrarit, non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaueram.
(아풀레이우스, 변명 71:10)
ac mens occupata delectatione mauult inpraesentiarum gaudere quam praedicare.
(아풀레이우스, 플로리다 16:52)
"nec tamen Psyche coniugale illud praeceptum ullo pacto temerat vel pectoris arcanis exigit, sed e re nata confingit esse iuvenem quendam et speciosum, commodum lanoso barbitio genas inumbrantem, plerumque rurestribus ac montanis venati- bus occupatum, et ne qua sermonis procedentis labe consilium tacitum proderetur, auro facto gemmosisque monilibus onustas eas statim vocato Zephyro, tradit reportandas."
(아풀레이우스, 변신, 5권62)
"Tunc nanctae iam portis patentibus nudatum sororis animum facinerosae mulieres, omissis tectae machinae latibulis, destrictis gladiis fraudium simplicis puellae paventes cogitationes invadunt."
(아풀레이우스, 변신, 5권155)
"Contra spem suam repulsa Psyche et afflicta duplici maestitia iter retrorsum porrigens inter sub- sitae convallis sublucidum lucum prospicit fanum sollerti fabrica structura, nec ullam vel dubiam spei melioris viam volens omittere, sed adire cuiuscumque dei veniam, sacratis foribus proximat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:19)
"Nec Mercurius omisit obsequium:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:51)
"nam haec omnia tibi et multa alia de Veneris insidiis orientur, ut vel unam de manibus omittas offulam:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:147)

SEARCH

MENU NAVIGATION