라틴어 문장 검색

"surgat et in nostris templum venerabile castris, omnipotens cuius sanctorum sancta revisat."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1234)
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, hoc metuens, molemque et montis insuper altos imposuit, regemque dedit, qui foedere certo et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 5:6)
Olli subridens hominum sator atque deorum, voltu, quo caelum tempestatesque serenat, oscula libavit natae, dehinc talia fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:1)
"Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, aspice nos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 30:5)
Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta, quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit, vobis Furiarum ego maxuma pando.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:30)
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, pallentis umbras Erebi noctemque profundam, ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:15)
"Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis gens epulata toris Lenaeum libat honorem, aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques, nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes terrificant animos et inania murmura miscent?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 9:3)
Talibus orantem dictis arasque tenentem audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit regia et oblitos famae melioris amantes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 10:1)
Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem difficilisque obitus, Irim demisit Olympo, quae luctantem animam nexosque resolveret artus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 28:1)
"Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum Troianos, si quid pietas antiqua labores respicit humanos, da flammam evadere classi nunc, Pater, et tenues Teucrum res eripe leto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 26:4)
At pater omnipotens densa inter nubila telum contorsit, non ille faces nec fumea taedis lumina, praecipitemque immani turbine adegit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:7)
Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto intonuit radiisque ardentem lucis et auro ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 8:2)
Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres, ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:12)
Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris mortalem infernis ad lumina surgere vitae, ipse repertorem medicinae talis et artis fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 37:3)
me pulsum patria pelagique extrema sequentem Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum his posuere locis matrisque egere tremenda Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 14:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION