라틴어 문장 검색

aliis placet parcius pampinari, ut et vitis non in totum supervacuis frondibus oneretur, et tamen fructum vestire aut protegere possit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 19:3)
Plerique vitem validam et luxuriosam falso crediderunt feraciorem fieri, si multis palmitibus submissis oneretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 36:1)
sed uterque sexus et viam recte graditur, et terram commode proscindit, nisi si pretium quadrupedis rationem rustici onerat,aut campus gravi glebarobora boum deposcit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 11:4)
tardi costas agitator aselli Vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens Incusum aut atrae massam picis urbe reportat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 1장 3:2)
Qui ubi editi sunt, eodem modo, quo agni educantur, nisi quod magis haedorum lascivia compescenda, et arctius cohibenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 7:3)
eaque quasi compede cohibentur feri mores.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 15:3)
et parum in tempore incipientis principis curas onerari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장3)
et Marsos congredi ausos prospero proelio cohibuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장9)
accendebat haec onerabatque Seianus, peritia morum Tiberii odia in longum iaciens, quae reconderet auctaque promeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장9)
victo Vononi perfugium Armenia fuit, vacua tunc interque Parthorum et Romanas opes infida ob scelus Antonii, qui Artavasden regem Armeniorum specie amicitiae inlectum, dein catenis oneratum, postremo interfecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 3장2)
paulatim inde ad iurgia prolapsi quo minus pugnam consererent ne flumine quidem interiecto cohibebantur, ni Stertinius adcurrens plenum irae armaque et equum poscentem Flavum attinuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 10장5)
quem per omnis illos dies noctesque apud scopulos et prominentis oras, cum se tanti exitii reum clamitaret, vix cohibuere amici quo minus eodem mari oppeteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장5)
Rhescuporis sanciendo, ut dictitabat, foederi convivium adicit, tractaque in multam noctem laetitia per epulas ac vinolentiam incautum Cotyn et, postquam dolum intellexerat, sacra regni, eiusdem familiae deos et hospitalis mensas obtestantem catenis onerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장7)
facilius crediderim Tiberio et Augusta, qui domo non excedebant, cohibitam, ut par maeror et matris exemplo avia quoque et patruus attineri viderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 3장3)
satin cohiberet ac premeret sensus suos Tiberius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION