라틴어 문장 검색

non quo alia in eiusmodi casu curatio admouenda sit, sed primum, ut ualentius extendatur, si utrumque os fractum est, quia necesse est minus neruos contrahi altero osse integro eosque intendente;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 16:2)
Quibus juvenibus fluxit alvus, plerumque in senectute contrahitur:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 33:2)
nervos quoque, qui contrahuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 5:6)
Hiems autem capitis dolores, tussim, et quidquid in faucibus, in lateribus, in visceribus mali contrahitur, irritat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 9:5)
sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur, et rufa est, neque foeditate odoris similem alvum sani hominis excedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 5:3)
Dolor autem articulorum, prout in pedibus, manibusve, aut alia qualibet parte sic est, ut eo loco nervi contrahantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 6:4)
et si in partem sanam aliquis decubuit, onerare eam ex pondere aliquo videtur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 34:5)
His omnibus commune est, digerere id, quod vel praecordia onerat, vel fauces strangulat, vel in aliquo membro nocet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 10:6)
Id enim ejus officium est, ut aegrum, neque supervacua materia oneret, neque imbecillitatem fame prodat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 8:6)
si haec quoque vehemens onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 6:4)
Ex his autem eos, qui intra verba desipiunt, aut leviter etiam manu peccant, onerare asperioribus coercitionibus supervacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 4:1)
Consistit in tristitia, quam videtur bilis atra contrahere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 17:3)
Cibus non multus quidem, sed saepe tamen nocte ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 3:3)
modo intus in uterum aqua contrahitur, et moto corpore ita movetur, ut impetus ejus conspici possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 1:8)
Si vero id morbi genus est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION