라틴어 문장 검색

et quem ad modum oportunitas - sic enim appellemus εὐκαιρίαν - non fit maior productione temporis - habent enim suum modum, quae oportuna dicuntur - , sic recta effectio - κατόρθωσιν enim ita appello, quoniam rectum factum κατόρθωμα - , recta igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi accessionem nullam habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 59:2)
et saepe officium est sapientis desciscere a vita, cum sit beatissimus, si id oportune facere possit, quod est convenienter naturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 79:4)
Scis me, inquam, istud idem sentire, Piso, sed a te oportune facta mentio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 11:1)
nec vero intermittunt aut admirationem earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut investigationem novarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:4)
Atqui mihi quoque videor inquam venisse, ut dicis, oportune.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 16:1)
sive enim ipse mundus deus est, quid potest esse minus quietum quam nullo puncto temporis intermisso versari circum axem caeli admirabili celeritate:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 52:2)
Acriores autem morsus sunt intermissae libertatis quam retentae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:4)
ut concitato navigio, cum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa navis motum et cursum suum intermisso impetu pulsuque remorum, sic in oratione perpetua, cum scripta deficiunt, parem tamen obtinet oratio reliqua cursum scriptorum similitudine et vi concitata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 153:1)
Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab usu cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poetarum licentiae liberiora quam nostrae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:1)
quas tamen inter omnis est suo quoque in genere mediocris, atque etiam illa sunt ab his delapsa plura genera, leve asperum, contractum diffusum, continenti spiritu intermisso, fractum scissum, flexo sono extenuatum inflatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 216:4)
dabant enim hae feriae tibi oportunam sane facultatem ad explicandas tuas litteras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 23:4)
Neque enim ad mare admovit, quod ei fuit illa manu copiisque facillimum, ut in agrum Rutulorum Aboriginumque procederet, aut in ostio Tiberino, quem in locum multis post annis rex Ancus coloniam deduxit, urbem ipse conderet, sed hoc vir excellenti providentia sensit ac vidit, non esse oportunissimos situs maritimos urbibus eis, quae ad spem diuturnitatis conderentur atque imperii, primum quod essent urbes maritimae non solum multis periculis oppositae, sed etiam caecis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 8:3)
Cum bello Latino ludi votivi maxumi primum fierent, civitas ad arma repente est excitata, itaque ludis intermissis instaurativi constituti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 81:4)
Cumque eodem tempore apud Lebadiam Trophonio res divina fieret, gallos gallinaceos in eo loco sic adsidue canere coepisse, ut nihil intermitterent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 108:4)
Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti, quanam re possem prodesse quam plurimis, ne quando intermitterem consulere rei publicae, nulla maior occurrebat, quam si optimarum artium vias traderem meis civibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION