라틴어 문장 검색

Hic etiam propter barbarorum crebras excursiones omnia loca quae sunt ab oppidis remota, turribus et munitionibus retinentur, sicut in Africa;
(카이사르, 히스파니아 전기 8:3)
Ita fretus opinione tertia vigilia profectus castellum oppugnare coepit [ut laborantibus succurreret nostri].
(카이사르, 히스파니아 전기 9:2)
Quod Pompeius ex perfugis cum deditionem oppidi factam esse scisset, castra movit Ucubim versus et circum ea loca castella disposuit et munitionibus se continere coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:1)
Nam et munitione praesidii ita coangustabantur, ut eques spatio intercluso vix se defendere posset.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:9)
Insequenti tempore Ventiponem oppidum cum oppugnare coepisset, deditione facta iter fecit in Carrucam, contra Pompeium castra posuit.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:8)
Etenim et natura loci defendebantur et ipsius oppido munitione ubi castra habuit constituta.
(카이사르, 히스파니아 전기 28:6)
Qui tamen a munitione oppidi longius non audebant procedere, in quo sibi prope murum adversarii constituebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:10)
Ita Galli tragulis iaculisque oppidum [quod vallo facto] ex hostium cadaveribus sunt circumplexi, oppugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:5)
Caesar ex proelio [Munda] munitione circumdata Cordubam venit.
(카이사르, 히스파니아 전기 33:1)
Carteienses, dum Caesar in itinere reliqua oppida oppugnat, propter Pompeium dissentire coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:1)
Exclusus a munitione amissisque auxiliis ad convallem exesumque locum in speluncam Pompeius se occultare coepit, ut a nostris non facile inveniretur nisi captivorum indicio.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:3)
Fabius Maximus quem ad Mundam praesidium oppugnandum reliquerat, operibus adsiduis [diurnis et noc]turnis circumsedit.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:1)
Interim munitiones cotidie operibus augentur atque omnes oppidi partes, quae minus esse firmae videntur, testudinibus ac musculis +aptantur+;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:4)
ex aedificiis autem per foramina in proxima aedificia arietes immittuntur, quantumque aut ruinis deicitur aut per vim recipitur loci, in tantum munitiones proferuntur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:5)
Hac multitudine disposita munitiones semotarum partium tuebantur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION