라틴어 문장 검색

tum etiam sua sponte pabula feris benignissime subministrat praecipueque saltus eliguntur, qui et' terrenis fetibus et arboribus abundant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 5:1)
Sed hoc nisi locis, quibus abundant apes, facere non expedit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 14:1)
Itaque si tale ver incessit, ut et prata et arva floribus abundent, utilissimum est tertio quoque die exiguis foraminibus relictis per quae nonpossint exire alvorum exitus praecludi,ut ab opere mellifico avocatae, apes quoniam non sperent se posse ceras omnes liquoribus stipare, fetibus expleant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 14:1)
Nam priore messe, dum adhuc rura pastionibus abundant, quinta pars favorum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 8:5)
et manebant structis molibus litterae Aegyptiae, priorem opulentiam complexae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 60장4)
auctamque adhuc Lydorum opulentiam missis in Graeciam populis cui mox a Pelope nomen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장14)
Rex Icenorum Prasutagus, longa opulentia clarus, Caesarem heredem duasque filias scripserat, tali obsequio ratus regnumque et domum suam procul iniuria fore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장1)
ceterum felix illud et, ut more nostro loquar, aureum saeculum, et oratorum et criminum inops, poetis et vatibus abundabat, qui bene facta canerent, non qui male admissa defenderent.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 3:1)
igitur Sequanis Aeduisque ac deinde, prout opulentia civitatibus erat, infensi expugnationes urbium, populationes agrorum, raptus penatium hauserunt animo, super avaritiam et adrogantiam, praecipua validiorum vitia, contumacia Gallorum inritati, qui remissam sibi a Galba quartam tributorum partem et publice donatos in ignominiam exercitus iactabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장11)
Titus spectata opulentia donisque regum quaeque alia laetum antiquitatibus Graecorum genus incertae vetustati adfingit, de navigatione primum consuluit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장1)
sed Transrhenanis gentibus invisa civitas opulentia auctuque;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장5)
illic immensae opulentiae templum, et primis munimentis urbs, dein regia, templum intimis clausum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장3)
Thasios opulentia fretos suo adventu fregit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:2)
est enim hoc commune vitium magnis liberisque civitatibus, ut invidia gloriae comes sit et libenter de iis detrahant, quos eminere videant altius, neque animo aequo pauperes alienam opulentiam intueantur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
hunc persequens Antigonus, cum omni genere copiarum abundaret, saepe in itineribus vexabatur, neque umquam ad manum accedere licebat nisi iis locis, quibus pauci multis possent resistere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION