라틴어 문장 검색

forte et numero et virtute, utpote lecti utrimque, haud impares, aequis viribus per aliquot horas pugnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 381:1)
utpote congregatis feminis puerisque et imbelli alia turba in arcem, quae vix capere, nedum tueri multitudinem tantam posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 299:1)
postquam celeritate navium, utpote levium, suas commeatu onustas eludi frustra tendentes viderunt, tandem abstiterunt tredecim captis navibus cum milite ac remige, decem demersis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 505:1)
epulae quoque legationibus paratae et opulentia et cura eadem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 392:1)
[sed autem quam illa umquam meis opulentiis ramenta fiat gravior aut propensior, mori me malim excruciatum inopia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 419)
suspiciost eam esse, utpote quam nunquam viderim;
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1123)
] qui est imperator divom atque hominum Iuppiter, is nos per gentis alium alia disparat, qui facta hominum, mores, pietatem et fidem noscamus, ut quemque adiuvet opulentia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS6)
di divites sunt, deos decent opulentiae et factiones, verum nos homunculi, satillum animai qui quom extemplo emisimus, aequo mendicus atque ille opulentissimus censetur censu ad Acheruntem mortuos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4130)
Merito igitur mulier opulenta laudatur, si opulentia rerum omissa coamantem quaerat egenum, cui sua valeat opulentia subvenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION