라틴어 문장 검색

hic tibi copia manabit ad plenum benigno ruris honorum opulenta cornu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 174)
Intactis opulentior thesauris Arabum et divitis Indiae caementis licet occupes terrenum omne tuis et mare publicum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 241)
hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, sive diem festum rediens advexerit annus, seu recreare volet tenuatum corpus, ubique accedent anni, tractari mollius aetas imbecilla volet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:16)
An, cum dicet in Pisonem Cicero, cum tibi tota cognatio serraco advehatur, incidisse videtur in sordidum nomen, non eo contemptum hominis, destructum volebat, auxisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 85:3)
nam in omni certamine, qui opulentior est, etiamsi accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 187:4)
nam cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriae atque adhibitus ei cenae Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 107:2)
cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus, ad hoc saepe fortunae violentiam toleravisse, facundia Graecos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장6)
Nam in omni certamine qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장14)
Virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti, omnia secunda et oboedientia sunt:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장43)
In divisione, quae pars Numidiae Mauretaniam attingit, agro virisque opulentior, Iugurthae traditur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장6)
Itaque in loca Numidiae opulentissima pergit, agros vastat, multa castella et oppida temere munita aut sine praesidio capit incenditque, puberes interfici iubet, alia omnia militum praedam esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장9)
Id oppidum, in campo situm, magis opere quam natura munitum erat, nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 57장2)
Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장1)
Qua tempestate Carthaginienses pleraque Africa imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장3)
tum sese, paulo ante Carthaginiensis, item regem Persen, post uti quisque opulentissimus videatur, ita Romanis hostem fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 81장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION