라틴어 문장 검색

sed hic stilus haud petet ultro quemquam animantem et me veluti custodiet ensis vagina tectus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.28)
M. Fabius Quintilianus Tryphoni suo salutem efflagitasti cotidiano convicio, ut libros, quos ad Marcellum meum de Institutione oratoria scripseram iam emittere inciperem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문1)
quod tempus non tam stilo quam inquisitioni instituti operis prope infiniti et legendis auctoribus, qui sunt innumerabiles, datum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문 2:2)
ego, cum existimem nihil arti oratoriae alienum, sine quo fieri non posse oratorem fatendum est, nec ad ullius rei summam nisi praecedentibus initiis perveniri, ad minora illa, sed quae si negligas, non sit maioribus locus, demittere me non recusabo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 6:1)
quare, tametsi me fateor usurum quibusdam, quae philosophorum libris continentur, tamen ea iure vereque contenderim esse operis nostri proprieque ad artem oratoriam pertinere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 12:1)
nunc necesse est ad eos aliquando auctores recurrere, qui desertam, ut dixi, partem oratoriae artis, meliorem praesertim, occupaverunt, et velut nostrum reposcere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 18:3)
cum vero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eas tabellae quam optime insculpi, ut per illos velut sulcos ducatur stilus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 56:1)
nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo verus ille profectus et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 57:2)
in praelegendo grammaticus et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto versu desideret et pedum proprietates, quae adeo debent esse notae in carminibus, ut etiam in oratoria compositione desiderentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 315:1)
igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 326:1)
ilia vero linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter in causas (nam de terminis mensurisque sunt lites), sed habet maiorem quandam aliam cum arte oratoria cognationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 367:1)
ideo et stilus lectione requiescit, et ipsius lectionis taedium vicibus levatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 405:5)
cum ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare haec studia vel non vacabit vel non libebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 413:2)
ita enim probanda atque improbanda discernet, si stilo facultas continget, auditione indicium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 26:2)
at si tam negligens ei stilus fuerit, ut emendationem non recipiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION