라틴어 문장 검색

Non per seipsam, quia philosophice loquendo intelligentia est motor orbis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:6)
et talis forte relatio est inter motores superiores et inferiores orbium caelestium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 10:3)
sed intelligentiae caelestis relatio est ad stellam vel ad orbem comparem sibi;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 5:3)
Ixionii quoque orbis perpetuam sub poenae atrocitate vertiginem, tum saxi desuper imminentis super capita accubantium inter epulas impendentem ruinam.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:6)
Ostendit in monte posito omnia regna orbis terrae in momento temporis (Ibid.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:19)
Habent interpretem fulgorem sui luminis, quo totus repletus orbis est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 2:4)
tum maxime oculi, velut speculatores et custodes naturae appositi providentia, prope totum orbis nostri statum desuper contuerentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:6)
Pili ipsi qui orbem oculorum praetexunt, et velut quamdam aciem praetendunt, ne sorde aliqua vel pulveris caligine pupilla laedatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:7)
19, 26), quae totum orbem divino incendio perire crederet, quid miraris si virum non potuit sequi, cum ipse justus ab angelis monitus vix evaserit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 2:15)
Nam quomodo non evacuaretur mare ventorum vi, cui cessisset toto diffusum orbe diluvium usque ad Herculis, ut aiunt, columnas, et mare Magnum tectis montium excelsorum verticibus exaestuans?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:6)
quia domestica est luminis, et per eam aspicientes coelum, terram, maria, solem quoque, lunam, et stellas quibus axis ornatur, intelligimus Deum esse operatorem mundi atque rectorem, nec sine auctore Deo tantorumque operum conditore haec potuisse fieri credimus, aut posse consistere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:5)
Accedebant enim eius asperitati, ubi esse amplitudo imperii dicebatur, et iracundiae suspicionumque vanitati, proximorum blanditiae, exaggerantium incidentia, et dolere impendio simulantium, si principis petitur vita, a cuius salute velut filo pendere statum orbis terrarum fictis vocibus exclamabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 4:1)
in iuvenem erectus et virum, ex omni plaga quam orbis ambit immensus, reportavit laureas et triumphos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 4:3)
Et hae quidem regiones velut in prominenti terrarum lingua positae, ab orbe eoo monte Amano disparantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 4:2)
Quo ille studio blanditiarum exquisite sublatus, immunemque se deinde fore ab omni mortalitatis incommodo fidenter existimans, confestim a iustitia declinavit ita intemperanter, ut Aeternitatem meam aliquotiens subsereret ipse dictando, scribendoque propria manu orbis totius se dominum appellaret;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION