라틴어 문장 검색

Sed Plautum ea non movere, sive nullam opem providebat inermis atque exul, seu taedio ambiguae spei, an amore coniugis et liberorum, quibus placabiliorem fore principem rebatur nulla sollicitudine turbatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장1)
cuius aspectu (ipsa principis verba referam) 'cur', inquit, 'Nero * * * ' et posito metu nuptias Poppaeae ob eius modi terrores dilatas maturare parat Octaviamque coniugem amoliri, quamvis modeste ageret, nomine patris et studiis populi gravem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장7)
his . . . tamquam Nero paenitentia flagitii coniugem revocarit Octaviam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장10)
locum haud minoris gratiae instare si coniugem infensam depelleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장7)
coniunx ac filius castello, cui Arsamosata nomen est, abditi, data in praesidium cohorte ac disperso milite qui in uno habitus vagum hostem promptius sustentavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장8)
Priscum Artoria Flaccilla coniunx comitata est, Gallum Egnatia Maximilla, magnis primum et integris opibus, post ademptis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장9)
servitia perinde et ingenua plebes raptim extingui, inter coniugum et liberorum lamenta, qui dum adsident, dum deflent, saepe eodem rogo cremabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장6)
multoque magis timendum ne in coniugem, in filiam, in cetera pignora eius saeviret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장8)
Saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum priora saecula tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint, nostra potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata vix nomen ipsum oratoris retineat;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 1장 1:1)
ad matres, ad coniuges vulnera ferunt;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 7장 4:2)
sibi patriam coniuges parentes, illis avaritiam et luxuriam causas belli esse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 5:1)
at Britanni non virtute se victos, sed occasione et arte ducis rati, nihil ex adrogantia remittere, quo minus iuventutem armarent, coniuges ac liberos in loca tuta transferrent, coetibus et sacrificiis conspirationem civitatum sancirent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 27장 3:1)
coniuges sororesque etiam si hostilem libidinem effugerunt, nomine amicorum atque hospitum polluuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 1:3)
nullae Romanos coniuges accendunt, nulli parentes fugam exprobraturi sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 2:4)
satisque constabat saevisse quosdam in coniuges ac liberos, tamquam misererentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION