라틴어 문장 검색

pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas regumque turris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 44)
occidit et Pelopis genitor, conviva deorum, Tithonusque remotus in auras et Iovis arcanis Minos admissus habentque Tartara Panthoiden iterum Orco demissum, quamvis clipeo Troiana refixo tempora testatus nihil ultra nervos atque cutem morti concesserat atrae, iudice te non sordidus auctor naturae verique.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 282)
victima nil miserantis Orci.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 37)
nulla certior tamen rapacis Orci fine destinata aula divitem manet erum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 188)
aequa tellus pauperi recluditur regumque pueris nec satelles Orci callidum Promethea revexit auro captus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 1810)
iniecta monstris Terra dolet suis maeretque partus fulmine luridum missos ad Orcum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 418)
audiat Lyde scelus atque notas virginum poenas et inane lymphae dolium fundo pereuntis imo seraque fata, quae manent culpas etiam sub Orco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 115)
inpudens liqui patrios Penates, inpudens Orcum moror.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2716)
monte decurrens velut amnis, imbres quem super notas aluere ripas, fervet inmensusque ruit profundo Pindarus ore, laurea donandus Apollinari, seu per audacis nova dithyrambos verba devolvit numerisque fertur lege solutis, seu deos regesque canit, deorum sanguinem, per quos cecidere iusta morte Centauri, cecidit tremendae flamma Chimaerae, sive quos Elea domum reducit palma caelestis pugilemve equomve dicit et centum potiore signis munere donat, flebili sponsae iuvenemve raptum plorat et viris animumque moresque aureos educit in astra nigroque invidet Orco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 22)
quidve Calabris saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus grandia cum parvis, non exorabilis auro?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 293)
vides, ut pallidus omnis cena desurgat dubia?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:13)
sicui praeterea validus male filius in re praeclara sublatus aletur, ne manifestum caelibis obsequium nudet te, leniter in spem adrepe officiosus, ut et scribare secundus heres et, siquis casus puerum egerit Orco, in vacuum venias:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.29)
nam et carminum auctores, pallida mors aequo pulsat pede tabernas, et pallentesque morbi tristisque senectus, et orator praecipitem iram, hilarem adolescentiam, segne dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 246:2)
Idem Satellius illum hortari coepit, ut luctaretur, hominem aegrum, pallidum, gracilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 8:1)
Hoc est, quod tristes docemus et pallidi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION