라틴어 문장 검색

est his diversa vox et paene extra organum, cui Graeci nomen amaritudinis dederunt, super modum ac paene naturam vocis humanae acerba:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 316:1)
eademque musicis ratio est, qui, cum in cithara quinque constituerunt sonos, deinde varietate complent spatia illa nervorum, atque his, quos interposuerunt, inserunt alios, ut pauci illi transitus multos gradus habeant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 234:1)
nec vero si geometrae et musici et grammatici ceterarumque artium professores omnem suam vitam, quamlibet longa fuerit, singulis artibus consumpserunt, sequitur ut plures vitas ad plura discenda desideremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 267:1)
Cum omnes vias ordo canentium inplevit et cavea cincta est et ex pulpito omne tibiarum genus organorumque consonuit, fit concentus ex dissonis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 10:4)
Nihil tamen horum facit musicum."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 12:8)
" Non intellegitis, quomodo posuerimus quod bonum est in musica.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 13:2)
Non enim id dicimus, quod instruit musicum, sed quod facit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 13:3)
Ad effectum pertinent instrumenta, tibiae et organa et chordae, ad artem ipsam non pertinent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 14:3)
Ad musicum transeo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 9:1)
musicum, qui paria didicit, movet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 2:2)
habes et Phoebum, quem tibi iure poetico inquilinum factum constat ex numine, illum scilicet Phoebum Anthedii mei perfamiliarem, cuius collegio vir praefectus non modo musicos quosque verum etiam geometras, arithmeticos et astrologos disserendi arte supervenit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem3)
hic cum Amphioniae studebat arti plectro, pollice, voce tibiaque, Thrax vates, deus Arcas atque Phoebus omni carmine post erant et ipsas Musas non ita musicas putares.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium32)
sic tamen quod illic nec organa hydraulica sonant nec sub phonasco vocalium concentus meditatum acroama simul intonat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 9:4)
Novi quidem auctoris nostri non respondere doctrinae epitaphii qualitatem, sed anima perita musicas non refutat inferias, tibi quoque non decet 1 tardum videri quod heres tertius quartusque dependimus, cum tot annorum gyro voluto magnum Alexandrum parentasse manibus Achillis et Iulium Caesarem Hectori ut suo iusta solvisse didicerimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 6:1)
arbitro me in utroque genere dicendi nec Athenae sic Atticae nec Musae sic musicae iudicabuntur, si modo mihi vel censendi copiam desidia longior non ademit, nam dum inpactae professionis obtentu novum scribendi morem gradatim appeto et veterem saltuatim dedisco, de bono oratore nil amplius habeo quam quod malus poeta esse plus coepi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION