라틴어 문장 검색

Ea discordia et crebris belli civilis rumoribus Britanni sustulere animos auctore Venutio, qui super insitam ferociam et Romani nominis odium propriis in Cartimanduam reginam stimulis accendebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장1)
pro marito studia civitatis, pro adultero libido reginae et saevitia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장7)
et cohortes alaeque nostrae variis proeliis, exemere tamen periculo reginam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장10)
stare in confinio Germaniae integram sedem spoliis exercituum et ducum caedibus ovantem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장6)
praetereo actiones Dolabellae et Curionis patris, in quibus eum Dolabella 'paelicem reginae, spondam interiorem regiae lecticae,' at Curio 'stabulum Nicomedis et Bithynicum fornicem' dicunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 49장 1:4)
missa etiam facio edicta Bibuli, quibus proscripsit collegam suum Bithynicam reginam, eique antea regem fuisse cordi, nunc esse regnum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 49장 2:1)
quo tempore, ut Marcus Brutus refert, Octauius etiam quidam ualitudine mentis liberius dicax conuentu maximo, cum Pompeium regem appellasset, ipsum reginam salutauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 49장 2:2)
dilexit et reginas, inter quas Eunoen Mauram Bogudis uxorem, cui maritoque eius plurima et immensa tribuit, ut Naso scripsit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 52장 1:1)
reliquos Antoni[i] reginaeque communes liberos non secus ac necessitudine iunctos sibi et conseruauit et mox pro condicione cuiusque sustinuit ac fouit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 5:3)
bis ouans ingressus est urbem, post Philippense et rursus post Siculum bellum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 22장 1:2)
quod reginam ineo?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 69장 2:3)
quas ob res et ouans et curru urbem ingressus est, prius, ut quidam putant, triumphalibus ornamentis honoratus, nouo nec antea cuiquam tributo genere honoris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 2:2)
atque omisso uel dilato triumpho ouans urbem natali suo ingressus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 49장 2:2)
quas ob res ouandi ius et triumphalia ornamenta percepit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 3:1)
nec minus Felicem, quem cohortibus et alis prouinciaeque Iudaeae praeposuit, trium reginarum maritum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 28장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION