라틴어 문장 검색

in omni enim genere animantium quae ex coitione nascuntur invenies ovum aliquorum esse principium instar elementi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 6:2)
In gradientibus lacertae et similia ex ovis creantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:1)
quae serpunt ovis nascuntur exordio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:2)
volantia universa de ovis prodeunt excepto uno quod incertae naturae est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:3)
nantia paene omnia de ovis oriuntur generis sui, crocodilus vero etiam de testeis, qualia sunt volantium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:5)
Et, ne videar plus nimio extulisse ovum elementi vocabulo, consule initiatos sacris Liberi patris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:1)
in quibus hac veneratione ovum colitur, ut ex forma tereti ac paene sphaerali atque undique versum clausa et includente intra se vitam mundi simulachrum vocetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:2)
Ovum rei cuius est nec initium nec finis est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 9:2)
nam initium est semen finis avis ipsa formata, ovum vero digestio est seminis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 9:3)
Et tale est dicere ovum ante gallinam factum ac si quis dicat matricem ante mulierem factam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 10:1)
Quemadmodum gallina sine ovo esse potuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 10:3)
Ova autem numquam de terra sunt procreata, quia in illis nulla perfectio est, natura vero perfecta format, et de perfectis ista procedunt, ut de integritate partes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 12:2)
Nam ut concedam ova avium esse seminaria, videamus quid de semine ipso philosophorum definitio testatur, quae ita sancit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 13:1)
Utque Iovis volucer, calido cum protulit ovo Implumes natos, solis convertit ad ortus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:49)
Quisquam picta colit Spartani frigora saxi Et matutinum portat ineptus Have, Cui licet exuviis nemoris rurisque beato Ante focum plenas explicuisse plagas Et piscem tremula salientem ducere saeta Flavaque de rubro promere mella cado?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION