라틴어 문장 검색

ergo ovum visu simplex et undique versum pari specie creatum est, et ex illo varietas ornatum quibus constat avis species absoluta est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 4:2)
ita rationes seminales quae in ovo sunt, si venialis erit ista translatio, velut quaedam gallinae elementa credenda sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 5:2)
Nec inportune elementis, de quibus sunt omnia, ovum conparaverim:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 6:1)
in omni enim genere animantium quae ex coitione nascuntur invenies ovum aliquorum esse principium instar elementi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 6:2)
In gradientibus lacertae et similia ex ovis creantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:1)
quae serpunt ovis nascuntur exordio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:2)
volantia universa de ovis prodeunt excepto uno quod incertae naturae est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:3)
nantia paene omnia de ovis oriuntur generis sui, crocodilus vero etiam de testeis, qualia sunt volantium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:5)
Et, ne videar plus nimio extulisse ovum elementi vocabulo, consule initiatos sacris Liberi patris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:1)
in quibus hac veneratione ovum colitur, ut ex forma tereti ac paene sphaerali atque undique versum clausa et includente intra se vitam mundi simulachrum vocetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:2)
Ovum rei cuius est nec initium nec finis est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 9:2)
nam initium est semen finis avis ipsa formata, ovum vero digestio est seminis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 9:3)
Et tale est dicere ovum ante gallinam factum ac si quis dicat matricem ante mulierem factam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 10:1)
Quemadmodum gallina sine ovo esse potuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 10:3)
Ova autem numquam de terra sunt procreata, quia in illis nulla perfectio est, natura vero perfecta format, et de perfectis ista procedunt, ut de integritate partes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION