라틴어 문장 검색

nec dolore animi, quia non fit quod vultis, vel quia pudet voluisse quod velle non debuistis, erubescendo curratis in mortem, sed potius paenitendo resumatis salutem nec debeatis paenitentiam Iudae traditoris sed potius lacrimas Petri pastoris.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 4:15)
Tu ipse considera quae nolo dicere, et invenies de quantis malis debeas agere paenitentiam, propter quam tibi credo dominum parcere et a periculis omnibus liberare, ut agas eam sicut agenda est, sed si illud audias quod scriptum est:
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 5:4)
vince cupiditates, quibus iste diligitur mundus, age paenitentiam de praeteritis malis, quando ab eis cupiditatibus victus per desi- deria vana trahebaris.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 9:17)
Quid enim horum faciens iuste facit, si omnes a quibus iniurias patitur, non culpa sua sed fato inpelluntur ut faciant?
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:2)
Modo vero etiam de rebus humanis inter nos nulla dissensio est, qui eas rerum divinarum cognitione pensamus, ne plus eis tribuamus quam modus earum iustissime postulat, nec eas iniquo contemptu abiciendo creatori earum domino rerum caelestium atque terrestrium faciamus iniuriam.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 2:5)
sicut decet, in omnibus servituram, ne forte, ut ait apostolus, det illi deus paenitentiam et resipiscat de diaboli laqueis, a quo captivus tenetur secundum ipsius voluntatem.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 11:6)
Cum enim frater noster Fascius debito decem et septem solidorum ab opinatoribus urgeretur ut redderet, quod ad praesens unde explicaret se, non inveniebat, ne corporalem pateretur iniuriam ad auxilium sanctae ecclesiae convolavit.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 1:2)
Quoniam, inquit Socrates, cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVII 4:1)
Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus commoti inimiciter tecum bellare studemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 9:2)
Hominum autem vita non tam iniquis neque tam necessitatibus conscripta est, ut idcirco prior iniuriam facere debeas, quam nisi feceris pati possis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 33:1)
Metus quoque et iniuria atque alia quaedam id genus sic utroqueversum dici possunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 14:1)
Legebamus adeo nuper orationem Gracchi De Legibus Promulgatis, in qua M. Marium et quosdam ex Italicis honestos viros virgis per iniuriam caesos a magistratibus populi Romani quanta maxima invidia potest conqueritur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 3:1)
In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione, ecquid est quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 5:1)
Servi iniurias nimis aegre ferunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:12)
Iniuria factum itur quali verborum ordine Cato dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION