라틴어 문장 검색

Iurisconsulti e tenebris procedebant, pallidi, graciles, vix animam habentes, tanquam qui tum maxime reviviscerent.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:7)
Ipse ab eloquentia multum aberat, natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 10:13)
Si indignans ingratos esse, indignare luxuriosos, indignare avaros, indignare impudicos, indignare aegros deformes, senes pallidos!
(세네카, 행복론, Liber VII 135:1)
Tibi fortius aliquid et quod sentias inurendum est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 93:5)
voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam et medicamentis pollinctam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:5)
stat pigro pelagus gurgite languidum, et cum Mors avidis pallida dentibus gentes innumeras manibus intulit, uno tot populi remige transeunt.
(세네카, Hercules Furens 8:19)
amare discat coniugem, si quas decor Ioles inussit pectori Herculeo faces, extingue totas, perbibat formam mei.
(세네카, Hercules Oetaeus 9:7)
sume quos nubes radios sequantur, pallidus maestas speculare terras et caput turpes nebulae pererrent.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:3)
sic face tristem pallida lucem funde per auras, horrore novo terre populos inque auxilium, Dictynna, tuum pretiosa sonent aera Corinthi.
(세네카, 메데아 12:22)
Non sic prata novo vere decentia aestatis calidae despoliat vapor, saevit solstitio cum medius dies et noctes brevibus praecipitant rotis languescunt folio et lilia pallido:
(세네카, 파이드라 11:12)
Pallidi fauces Averni vosque, Taenarei specus, unda miseris grata Lethes vosque, torpentes lacus, impium rapite atque mersum premite perpetuis malis, nunc adeste, saeva ponti monstra, nunc vastum mare, ultimo quodcumque Proteus aequorum abscondit sinu, meque ovantem scelere tanto rapite in altos gurgites, tuque semper, genitor, irae facilis assensor meae, morte facili dignus haud sum qui nova natum nece segregem sparsi per agros quique, dum falsum nefas exsequor vindex severus, incidi in verum scelus.
(세네카, 파이드라 17:4)
pallidae natos tenuere matres;
(세네카, Thyestes 576:1)
semper in irata pallidus esse velim.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 813)
assidet una soror, curis et pallida nutrix peierat hiberni temporis esse moras.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 322)
exsequiae fuerint rari furtiua capilli uincula et immundo pallida mitra situ, et canis, in nostros nimis experrecta dolores, cum fallenda meo pollice clatra forent.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 536)

SEARCH

MENU NAVIGATION