라틴어 문장 검색

contra Cheruscis sueta apud paludes proelia, procera membra, hastae ingentes ad vulnera facienda quamvis procul.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장5)
nam medio montium et paludum porrigebatur planities, quae tenuem aciem pateretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장10)
nam Quintilium Varum sanguine oblitum et paludibus emersum cernere et audire visus est velut vocantem, non tamen obsecutus et manum intendentis reppulisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장3)
illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis rectoribus disicere obvios, proterere iacentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장8)
quod si fugerent, pluris silvas, profundas magis paludes, saevitiam hostium superesse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장5)
exim clamore et impetu tergis Germanorum circumfunduntur, exprobrantes non hic silvas nec paludes, sed aequis locis aequos deos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장5)
pessum ituros fecundissimos Italiae campos, si amnis Nar (id enim parabatur) in rivos diductus superstagnavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장4)
fundi Germanos acie et iustis locis, iuvari silvis, paludibus, brevi aestate et praematura hieme;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장3)
silvas quoque profunda palus ambibat nisi quod latus unum Angrivarii lato aggere extulerant quo a Cheruscis dirimerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장5)
hostem a tergo palus, Romanos flumen aut montes claudebant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장12)
at legionibus cum damno labor, effodere rivos, quaeque in aperto gravia, humum infra moliri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장7)
crebra hinc proelia et saepius in modum latrocinii per saltus per paludes, ut cuique sors aut virtus, temere proviso, ob iram ob praedam, iussu et aliquando ignaris ducibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 39장5)
eoque Frisii iuventutem saltibus aut paludibus, imbellem aetatem per lacus admovere ripae agrosque vacuos et militum usui sepositos insedere, auctore Verrito et Malorige, qui nationem eam regebant in quantum Germani regnantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장2)
quosdam rivos congestu harenae abdidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 3장7)
neque enim aliud umidum gignendis aquis occurrit quam Pomptinae paludes:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION