라틴어 문장 검색

Nec tamen post tantas meas clades immodico sarcinae pondere contentus, cum fluvium transcendet remus, qui forte praeter viam defluebat, peronibus suis ab aquae madore consulens ipse quoque insuper lumbos meos insiliens residebat, exiguum scilicet et illud tantae molis superpondium:
(아풀레이우스, 변신, 7권 16:1)
Ad istum modum saluti suae quisque consulebat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:16)
"sed diu vivas et dominis placeas et meis defectis iam lateribus consulas."
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:14)
Sorte unica pro casibus pluribus enotata consulentes de rebus variis plurimos ad hunc modum cavillantur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:2)
nimirum perperam vel minus plene consuluerunt in me sacerdos uterque 1:
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:3)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXIV pagaini hiemaverunt in insula Tanet, et firmum foedus cum Cantuariis pepigerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 20 23:1)
Reliqui vero, qui evaserunt, pacem cum paganis pepigerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:10)
Eodem quoque anno Saxones cum iisdem paganis, ea condicione, ut ab eis discederent, pacem pepigerunt;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 43 46:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXII, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo quarto, praefatus paganorum exercitus Lundoniam adiit, et ibi hyemavit, cum quo Mercii pacem pepigerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 44 47:1)
cum quo iterum Mercii pacem pepigerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 45 48:2)
Cum quo exercitu Aelfred rex foedus firmiter ea condicione, ut ab eo discederent, pepigit:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:3)
Cumque ibi per quatuordecim dies remoraretur, pagani fame, frigore, timore, et ad extremum desperatione perterriti, pacem ea condicione petierunt, ut rex nominatos obsides, quantos vellet, ab eis acciperet, et ille nullum eis daret, ita tamen qualiter nunquam cum aliquo pacem ante pepigerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:2)
Eodem quoque anno ille paganorum exercitus, qui in Orientalibus Anglis habitavit, pacem, quam cum Aelfredo rege pepigerat, opprobriose fregit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 72 75:1)
Numquam aeque quicquam tuarum inquisitionum me in cogitando tenuit aestuantem atque illud, quod recentissimis tuis litteris legi, ubi nos arguis quod consulere neglegamus, ut una nobis vivere liceat.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 1:1)
Quae cum ita sint, restare unum vides, ut tu quoque in commune consulas, quo vivamus simul.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION