라틴어 문장 검색

truncantur et artus, ut liceat reliquis securum degere membris.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:12)
omne futurum despicitur suadentque brevem praesentia fructum et ruit in vetitum damni secura libido, dum mora supplicii lucro serumque quod instat creditur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:34)
si corda parumper respirare sinas, nullo tot funera sensu praetereunt:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:70)
securas barbarus urbes inrupit facilesque capi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:168)
solo ducta Noto, numquam secura futuri, semper inops, ventique fidem poscebat et anni.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:42)
brevior duxi securius aevum.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:64)
felicior illa perustae pars Libyae, nimio quae se munita calore defendit tantique vacat secura tyranni.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:89)
pergite securae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:133)
Ipsa quoque internis furiis exercita plebis securas iam Roma leva tranquillior arces;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:13)
"durate parumper" inquit "et excussis muliebribus ore querellis fatorum toleremus onus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:91)
portas secura per omnes turba salutatis effunditur obvia signis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:174)
humanae superos numquam tetigere querellae nec vaga securum penetrant convicia caelum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum9)
Orpheos alii libros impune lacessunt nec tua securum te, Maro, fama vehit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem5)
"equidem dudum te, diva, morantem mirabar, quod adhuc tanti secura maneres coniugii.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae36)
secura poli, non indiga venti gaudet aquis, quas ipsa vehit, Niloque redundat:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus4)

SEARCH

MENU NAVIGATION