라틴어 문장 검색

Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvulis labori ac duritiae student. Qui diutissime impuberes permanserunt,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 21장3)
Sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 28장4)
Haec si gravia aut acerba videantur, multo illa gravius aestimare, liberos, coniuges in servitutem abstrahi, ipsos interfici; quae sit necesse accidere victis.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 14장10)
Conclamant equites sanctissimo iureiurando confirmari oportere, ne tecto recipiatur, ne ad liberos, ne ad parentes, ad uxorem aditum habeat, qui non bis per agmen hostium perequitasset.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 66장7)
Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur. Hi, cum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem receptos cibo iuvarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 78장3)
Cum liberis omnis multitudo obviam procedebat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut vel exspectatissimi triumphi laetitia praecipi posset. Tanta erat magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 52장3)
Omnia vero ista et ex parvulo incipiunt et diu paulatimque increscunt, et tunica sua includuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장6)
In eadem palpebra supra pilorum locum tuberculum parvulum nascitur, quod a similitudine hordei a Graecis crithe nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장13)
atque inter duas quoque tunicas a superioribus partibus leves parvulaeque sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장11)
si ducitur, aut nihil aut parvulum intenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장55)
Si parvolum est, quod nocet, modice, ut tertia pars integra ad sustinendum testiculum infra relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장35)
Nam quod parvulum est, super inguen in alvum vel digito vel averso specillo repellendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장4)
Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in parvolo non est necessarium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장9)
Siquidem in his, ubi parvolus calculus est, scalpellus supervacuus est, quia is urina in cervicem compellitur, quae et † in brevior quam in maribus et laxior est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장101)
Iuxtaque ea duo parvuli quasi sinus sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION