라틴어 문장 검색

Non facient iniquitatem nec loquentur mendacium; et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장13)
Haec dicit Dominus Deus meus: " Pasce pecora occisionis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장4)
Et dixi: " Non pascam vos. Quae moritura est, moriatur; et, quae succidenda est, succidatur; et reliquae devorent unaquaeque carnem proximae suae ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장9)
Ruraque centeno scindat opima boue,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VI 4:1)
multaque erant intra eum locum manu sata, quibus interim iumenta pasceret.
(카이사르, 내란기, 3권 44:6)
Repentino adventu Caesaris accidit, quod imparatis disiectisque accidere fuit necesse, ut sine timore ullo rura colentes prius ab equitatu opprimerentur quam confugere in oppida possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 4장1)
modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장3)
modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 1:3)
Celsus enim uvas ex olla et oleas ex pasto defrutove servatas inter res stomacho aptas adnumerat;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).88)
modo ruri esse, modo in urbe, saepiusque in agro;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 1:4)
intus rura micant, manibus quae subdita nullis perpetuum florent, Zephyro contenta colono, umbrosumque nemus, quo non admittitur ales, ni probet ante suos diva sub iudice cantus:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:35)
nobilis haud aliter sonipes, quem primus amoris sollicitavit odor, tumidus quatiensque decoras curvata cervice iubas Pharsalia rura pervolat et notos hinnitu flagitat amnes naribus accensis;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:186)
flava minus presso finduntur vomere rura, nec vento sic vela tremunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:70)
sic pastor obesum lacte canem ferroque ligat pascitque revinctum, dum validus servare gregem vigilique rapaces latratu terrere lupos;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:81)
bene rura Gruthungus excolet et certo disponet sidere vites.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:122)

SEARCH

MENU NAVIGATION