라틴어 문장 검색

Qui sua restituis spoliato iura patrono - Libertis exul non erit ille suis - , Dignus es, ut possis totum servare clientem:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXIV2)
possem nisi munus amare, Marce, tuum, poteram nomen amare meum.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIII5)
ad Troiam 'ad' et 'apud' accusativae sunt praepositiones, sed 'apud' semper in loco significat, 'ad' et in loco et ad locum, ut ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est, et Cicero decem fiscos ad senatorem quendam relictos, item ad Marcum Laecam te habitare velle dixisti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2411)
aut fraus innexa clienti ex lege XII tabularum venit, in quibus scriptum est patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6093)
si enim clientes quasi colentes sunt, patroni quasi patres, tantundem est clientem, quantum filium fallere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6094)
Urbano tamen hoc displicet et dicit rarum esse hoc magisque contrarium, cum magis patronos decipiant frequenter clientes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6096)
vult autem intellegi praevaricatores, qui patroni sunt clientium, quos nunc susceptos vocamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6097)
Marcus Octavius Hersennus in prima adulescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, mercaturam instituit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 36313)
filium Marci Drusi annorum sedecim;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5872)
pollio amat nostram quamvis sit r. m. blanditur iam Pollioni patrono, quem et tragoediarum et historiarum scriptorem Horatius fuisse testatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 841)
ramosa cornva ut "cornibus arboreis". micon vel eius filius, vel patronus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 301)
modo ergo Moeris, pro- curator eius, secundum praeceptum patroni portat haedos Mantuam, quos Arrio offerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 18)
Cato in oratione ad filium "vir bonus est, Marce fili, colendi peritus, cuius ferramenta splendent". dicimus autem et 'hic vomer' et 'hic vomis', sed ab utroque 'huius vomeris' facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 463)
"Non boni viri est, Marce frater, hominem domi forisque lateri tuo inhaerentem sic in hac inperitiae vulgaris caecitate deserere, ut tam luculento die in lapides eum patiaris inpingere, effigiatos sane et unctos et coronatos, cum scias huius erroris non minorem ad te quam ad ipsum infamiam redundare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 1:2)
"Quamquam tibi, Marce frater, de quo cum maxime quaerimus non sit ambiguum, utpote cum diligenter in utroque vivendi genere versatus repudiaris alterum, alterum conprobaris, in praesentiarum tamen ita tibi informandus est animus, ut libram teneas aequissimi iudicis nec in alteram partem propensus incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus nata sententia quam ex tuis sensibus prolata videatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION