라틴어 문장 검색

alios vero ad arcem fugientes insecuti, combusserunt, et pacifice per tres hebdomadas in ea remanserunt, paucos illic cibos praeter olei abundantiam reperientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:9)
Comes ergo videns quod post ducem omnis tendebat populus et sua manus defluxerat, paucique secum essent in auxilio retenti, nolens volens simul secutus est ducis vestigia et caeterorum, et in terminos civitatis Tripolis, vel Triple, in littore maris sitae, cum caeteris suum applicuit comitatum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:3)
[0557D] sed paucos tamen fideles in tuitione ac defensione urbis remanere decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 82:9)
Postremi vero et in fuga tardiores, videntes hinc et hinc angustias animae suae et difficilem portarum introitum, et in hoc horrore armorum januis clausis se ab urbe exclusos, arbores palmarum, alii ramos olivarum aut ficorum conscendere properabant, ut saltem ramorum foliorumque densitate latere vel liberari possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 98:5)
Nulli vero Christianorum viri nominati illic ceciderunt, praeter paucos pedestris vulgi, ut procul dubio a veridicis fratribus compertum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 100:3)
Sic igitur secure et pacifice loca haec transeuntes, pauca quidem arma habentes, sed palmas in signum victoriae manibus portantes, in regionem civitatis Gybel frugibus et vineis opulentissimam declinaverunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 108:5)
Residui autem Sarraceni, qui pauci vix evaserant, cum fama luctuosa Babyloniam reversi sunt, et regis iram Babyloniorumque metum adauxisse nulli dubium habeatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:9)
Cognito autem quod conchristiani essent et non [0578C] hostilis collectio, secreto hospitium, quod sibi novum construxerat, cum paucis subintravit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:4)
Stemus igitur in nomine Domini nunc conjuncti, etsi pauci, virtus Dei magna ad omnia, qui pro ejus gratia parati sumus instare et sustinere pericula.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:7)
- Baldewinus, diro imminentis praelii nuntio pulsatus, cum paucis obviam pergit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 63:3)
Quapropter aliquantum cor ejus immutatum est, et renes ejus dissoluti, eo quod pauci viri secum remansissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:7)
Eadem nocte Baldewinus a radice montis aliquantulum remotus, paucis fixis tentoriis pernoctavit, ac parce illic epulatus, suis inibi dedit consilium ne aliqui eorum ullo modo a se dividerentur, donec omnis subsequentium peregrinorum manus conveniret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:13)
Non amplius quam duo milites, Walterus Tauns et Baldewinus Tauns, illic cecidisse reperti sunt, pauci vero vulnerati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:13)
quid igitur pauci adversus tot millia adhuc bello intacta acturi sumus?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:8)
pauci sumus, et sero bello fatigati;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION