라틴어 문장 검색

sin fugiendum id quidem censet, sed multo illa peiora, mortem, paupertatem, dolorem, errat in eo, quod ullum aut corporis aut fortunae vitium vitiis animi gravius existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 31:3)
de expetendis fugiendisve rebus, ut expetendine honores sint, num fugienda paupertas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:4)
alterum, quod ad aliquam commoditatem usumque referatur, ut quem ad modum sit res publica administranda aut quem ad modum in paupertate vivendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 3:3)
deinde genus eius modi calliditatis et calumniae trahatur in odium iudicis cum quadam invidiosa querella.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:1)
Annos septuaginta natus, tot enim vixit Ennius, ita ferebat duo quae maxima putantur onera, paupertatem et senectutem, ut eis paene delectari videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 19:8)
Qui cum propter paupertatem sues puer pasceret, una ex iis amissa vovisse dicitur, si recuperasset, uvam se deo daturum, quae maxima esset in vinea;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 48:3)
qui cum propter paupertatem sues puer pasceret, una ex iis amissa vovisse dicitur, si recuperasset, uvam se deo daturum, quae maxima esset in vinea;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 48:3)
invidiosa res, turpis postulatio et confessio temeritatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 19:6)
etenim si fuit invidiosa senatus potentia, cum ea non ad populum sed ad tris homines immoderatos redacta sit, quid iam censes fore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 9 4:3)
sunt enim illi apud bonos invidiosi, ego apud improbos meam retinuissem invidiam, alienam adsumpsissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 19 8:10)
non accipere ne periculosum sit, invidiosum ad bonos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 11:8)
contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 17A 13:3)
nimium timemus mortem et exsilium et paupertatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 4:8)
quid enim illi prosunt quae pro libertate patriae, de dignitate, quae de morte, exsilio, paupertate scripsit copiosissime?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 5:5)
illam partem excusationis, qua te scribis orationis paupertate' (sic enim appellas) isdem verbis epistulas saepius mittere, nec nosco nec probo, et ego ipse, quem tu per iocum (sic enim accipio) divitias orationis ' habere dicis, me non esse verborum admodum inopem agnosco (εἰρωνεύεσθαι enim non necesse est), . sed tamen idem (nec hoc εἰρωνευόμενοσ facile cedo tuorum scriptorum subtilitati et elegantiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 4 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION