라틴어 문장 검색

Lucanus de paupertate "o munera nondum in- tellecta deum". est et aliud, quod possumus accipere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4998)
non crudelem rusticum inducit, qui inopis non misereatur, sed qui sciens paupertatem malum non esse, pauperis non doleat sortem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 49911)
"Iam dudum me Octavi nostri acriter angit et remordet oratio, qua in te invectus obiurgavit neglegentiae, ut me dissimulanter gravius argueret inscientiae."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:2)
"Igitur ut qui viam terit, eo felicior quo levior incedit, ita beatior in hoc itinere vivendi, qui paupertate se sublevat, non sub divitiarum onere suspirat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:15)
sed cum multis in rebus neglegentia plectimur, tum maxime in amicis et diligendis et colendis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 107:3)
quae autem aestimanda essent, eorum in aliis satis esse causae, quam ob rem quibusdam anteponerentur, ut in valitudine, ut in integritate sensuum, ut in doloris vacuitate, ut gloriae, divitiarum, similium rerum, alia autem non esse eius modi, itemque eorum, quae nulla aestimatione digna essent, partim satis habere causae, quam ob rem reicerentur, ut dolorem, morbum, sensuum amissionem, paupertatem, ignominiam, similia horum, partim non item.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 66:1)
et si in ipsa gubernatione neglegentia est navis eversa, maius est peccatum in auro quam in palea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:6)
paupertas si malum est, mendicus beatus esse nemo potest, quamvis sit sapiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 112:11)
Sed neglegentia nobilitatis augurii disciplina omissa veritas auspiciorum spreta est, species tantum retenta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 9:3)
nam aut inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt aut etiam neglegentia, pigritia, inertia aut suis studiis quibusdam occupationibusve sic impediuntur, ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:2)
Omnis autem actio vacare debet temeritate et neglegentia nec vero agere quicquam, cuius non possit causam probabilem reddere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 131:1)
Adhibenda praeterea munditia est non odiosa neque exquisita nimis, tantum quae fugiat agrestem et inhumanam neglegentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:5)
vita mors, divitiae paupertas omnes homines vehementissime permovent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:4)
si imprudentes, neglegentiae est, si scientes, temeritatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 90:3)
Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis incommodo suum commodum augere magis est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION