라틴어 문장 검색

Non amplius autem tredecim passuum millibus processerant, cum ab Indis amicis facti certiores fuerunt, " Gallos columbarum instar in sylvis, hostilemque in morem, sedibus Anglicis instare, itemque propugnaculum, quod erant oppugnaturi, nuper adauctum fuisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.36)
Galli Indique commisti, oculorum effugientes obtutum, armis ignivomis, agmen nostrum, in latus apertum, ex insidiis petere coeperunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.71)
Plures, sane, Galli, nobiles domi, pro libertate Americana sese insigniverant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.20)
D'Estaing, Gallus nobilis, qui Ludovici decimi sexti classi praefuit, ut cum hoste quam primum confligeret, naves solvit, et in altum est provectus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.61)
Mala attamen, quae in re tam insperata timenda forent, providit Washingtonii mens cauta, Fayetteque, Gallus praenobilis, imperatorem, hac in re, plurimum adjuvit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.65)
Civitates, Gallorum societate animatae, hostes, successu desperato, certamen tam iniquum detrectaturos ratae, segnius remissiusque agere caeperunt:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.11)
Eodem, quo Americani Gallique, oppidulum Eboracum expugnare coeperant die, literas a Clintonio ad Cornwallis missas tradidit, et statim fere interficitur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.56)
sociorum vicem gerebant De Noailles, Gallus nobilis, et Laurens, tribunus Americanus, cujus pater, eo ipso tempore, turri Londiniensi captivus tenebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.73)
Quatuor Galli, qui bellum Hispaniae inferrent, a legato Gallico Philadelphia missi sunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.1)
Hos tumultus sedare, Gallos a bello Hispanis inferendo deterrere, simulque, armis depositis, pro libero usu fluminis Mississippiensis cum Hispaniarum rege pacisci, Washingtonio contigit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.18)
Ad hoc, Galli a bello civitatibus Hispanis inferendo deterrendi a praeside erant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.21)
quippe, Galli, eo tempore, rerum suarum satagebant, et Americani omnia quam bellum malebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.58)
In his fuit La Fayette, Gallus praenobilis, qui Americanorum injurias, a Britannis illatas, miseratus, ad eorum subsidium cucurrit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.123)
"Quandoquidem La Fayette, Gallus praenobilis, civitates hasce foederatas Americanas denuo visere vult, a Cougressu populeque Americano decretum sit, Americanos omnes, grati animi ergo, eum videre magnopere cupere;"
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.136)
Bello Americano tandem feliciter confecto, Galli, fideles fortesque socii, domum rediere;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.147)

SEARCH

MENU NAVIGATION