라틴어 문장 검색

Et hoc erit ostensum vel si auctoritas Ecclesie removeatur ab illa—cum de alia non sit altercatio—vel si 'ostensive' probetur a Deo immediate dependere. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:4)
Licet in precedenti capitulo ducendo 'ad inconveniens' ostensum sit auctoritatem Imperii ab auctoritate summi Pontificis non causari, non tamen omnino probatum est ipsam inmediate dependere a Deo, nisi ex consequenti.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:2)
Enucleata nanque veritas est questionis illius qua querebatur utrum ad bene esse mundi necessarium esset Monarche offitium, ac illius qua querebatur an romanus populus de iure Imperium sibi asciverit, nec non illius ultime qua querebatur an Monarche auctoritas a Deo vel ab alio dependeret inmediate. 17.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:32)
In his fuit Washingtonius, qui paulo post exercitus Britannici cladem insignem, cujus modo meminimus, indignans regia diplomate non ex merito, sed purpuratorum, optimatumve voluntate pendere, literas ad Gubernatorem Virginiensem aliosque misit, in quibus legem tam iniquam rescindi oportere dixit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.9)
Infinitae multitudinis nondum natae, ex hujusce exercitus virtute, fatum pendebit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.37)
fides, quoque, publica adeo infirma erat, ut nihili penderetur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.32)
tum, quia, pecunia, qua vulgo utebatur plebs, nihili pendebatur:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.71)
fidem publicam et privatam parvi pendere et contemnere edocuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.175)
hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,emunctae naris, durus conponere versus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장2)
Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis vola!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:18)
Ingredere terram repromissionis lacte et melle manantem, comede similam et oleum, vestire cum Ioseph variis indumentis, perforentur aures tuae cum Hierusalem sermone Dei, ut pretiosa ex illis novarum gegetum grana dependeant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:9)
"Licet parvulus ex collo pendeat nepos."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:3)
Cum avum viderit, in pectus eius transiliat, e collo pendeat, nolenti alleluia decantet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:26)
interim et tenero temptet pollice fila deducere, rumpat saepe stamina, ut aliquando non rumpat, post laborem lusibus gestiat, de matris pendeat collo, rapiat oscula propinquorum, psalmos mercede decantet, amet, quod cogitur dicere, ut non opus sit, sed delectatio, non necessitas, sed voluntas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:9)
Sed dum tota domus raeda componitur una, substitit ad veteres arcus madidamque Capenam, hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae, nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex (omnis enim populo mercedem pendere iussa est arbor et eiectis mendicat silva Camenis). in vallem Egeriae descendimus et speluncas dissimiles veris, quanto praesentius esset numen aquis, viridi si margine clauderet undas herba, nec ingentium violarent marmora tofum.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III4)

SEARCH

MENU NAVIGATION