라틴어 문장 검색

stetere paulisper qui introierant, perculsi tam inopinatae rei, tam formonsae mortis miraculo.
(아풀레이우스, 플로리다 16:24)
"Tunc nos in ancipiti periculo constituti vel opprimendi nostri vel deserendi socii remedium e re nata validum eo volente comminiscimus:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:14)
Huic me operi attonitum clara lux oppressit:
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:7)
"Promissioni fallaciosae mulieris oppressus succubuit Thrasyllus et prolixe consentit de furtivo concubitu, noctemque et operias exoptat ultro tenebras, uno potiundi studio postponens omnia."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:68)
"Ergo igitur summo pavore perculsum Myrmecem acerrimum relinquens uxori secutorem, securam dirigit profectionem."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:12)
"Tum uxorem eius tacite suasi ac denique persuasi secederet paululum atque ultra limen tabernae ad quampiam tantisper familiarem sibi mulierem migraret,quoad spatio fervens mariti sedaretur animus qui tanto calore tantaque rabie perculsus non erat dubius aliquid etiam de se suaque coniuge tristius profecto cogitare."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:8)
nam et ultimam diei metam curriculum solis deflexerat, et vespernae me quieti traditum dulcis somnus oppresserat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:5)
Ad istum modum fusis precibus et adstructis miseris lamentationibus, rursus mihi marcentem animum in eodem illo cubili sopor circumfusus oppressit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:1)
et iam non opprimitur iustus ab iniusto.
(ARCHIPOETA, IX120)
Inanem enim poenitentiam scriptura teste nomino, qua homines innumerabiles nimio detrimento pluribus insidiis perpetratis saepe perculsi dolent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:15)
Causa nunc agitur, quae ut pacate agatur et ut ecclesiam catholicam decet ad opprimendas linguas haereseos inpacatae, multum vos petimus ut oretis.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 12:6)
significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 13:2)
quantum demas,tantum . Ventus cercius, cum loquare, buccam implet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 30:3)
propterea, inquit Plutarchus, in certaminibus palmam signum esse placuit victoriae, quoniam ingenium ligni eiusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VI 4:1)
sed is nuntius non verus fuit, utque is adulescens non diu post ex ea pugna in urbem redit, anus repente filio viso copia atque turba et quasi ruina incidentis inopinati gaudii oppressa exanimataque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION