라틴어 문장 검색

nam secutae leges etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen dissensione ordinum et apiscendi inlicitos honores aut pellendi claros viros aliaque ob prava per vim latae sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 27장2)
Proximi hos Magnetes L. Scipionis et L. Sullae constitutis nitebantur, quorum ille Antiocho, hic Mithridate pulsis fidem atque virtutem Magnetum decoravere, uti Dianae Leucophrynae perfugium inviolabile foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 62장1)
pellit domo Seianus uxorem Apicatam, ex qua tres liberos genuerat, ne paelici suspectaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장9)
pulsi tum histriones Italia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장8)
Sosia in exilium pellitur Asinii Galli sententia, qui partem bonorum publicandam, pars ut liberis relinqueretur censuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 20장3)
sequebantur et Garamantum legati, raro in urbe visi, quos Tacfarinate caeso perculsa gens set culpae nescia ad satis facien- dum populo Romano miserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 26장4)
Catus, ut rettuli, Libonem inlexerat insidiis, deinde indicio perculerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장10)
quo minus senatu pelleretur non obstitit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장12)
et amisere libertatem, quam bello Mithridatis meruerant, circumsessi nec minus sua constantia quam praesidio Luculli pulso rege.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장4)
nam postulato Votieno ob contumelias in Caesarem dictas, testis Aemilius e militaribus viris, dum studio probandi cuncta refert et quamquam inter obstrepentis magna adseveratione nititur, audivit Tiberius probra quis per occultum lacerabatur, adeoque perculsus est ut se vel statim vel in cognitione purgaturum clamitaret precibusque proximorum, adulatione omnium aegre componeret animum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 42장2)
quidam audentius apertis in collibus visebantur, quos dux Romanus acie suggressus haud aegre pepulit sanguine barbarorum modico ob propinqua suffugia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장2)
sed qui vallum legionum temptabant facile pelluntur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장7)
miles contra deturbare telis, pellere umbonibus, mu- ralia pila, congestas lapidum molis provolvere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장2)
Ceterum Seianus maerentem et improvidam altius perculit, immissis qui per speciem amicitiae monerent paratum ei venenum, vitandas soceri epulas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장1)
nequedum comperto quos illa vis perculisset, latior ex incerto metus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION