라틴어 문장 검색

ubi ventum ad insessos tumulos est, pavore mutuo iniecto velut torpentes quieverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 71:1)
ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi captique sunt ut vix quarta pars de toto exercitu evaserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 349:2)
consul postquam insessa superiora loca ab Aetolis vidit, M. Porcium Catonem et L. Valerium Flaccum consulares legatos cum binis milibus delectorum peditum ad castella Aetolorum, Flaccum in Rhoduntiam et Tichiunta, Catonem in Callidromum mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 206:1)
dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 83:2)
in palatos populatores cum erupissent ab Antigonea armati, fugientes eos persequentes effusius in vallem insessam ab hostibus praecipitant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 256:2)
Hic locus tam suapte natura infestus per quattuor distantia loca praesidiis regiis fuit insessus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 74:1)
Quibus autem insidentes sunt paludes et non habent exitus profluentes neque per flumina neque per fossas, uti Pomptinae, stando putescunt et umores graves et pestilentes in is locis emittunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장45)
Ardores autem esse in his locis etiam haec res potest indicare, quod in montibus Cumanorum Baianis sunt loca sudationibus excavata, in quibus vapor fervidus ab imo nascens ignis vehementia perforat eam terram per eamque manando in his locis oritur et ita sudationum egregias efficit utilitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장7)
ea enim cum suo quoque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt e medullis quem habent in se superantem et vitiosum per foramina liquorem, et ita siccescendo recipiunt in se diuturnitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장13)
namque cum fundendo plumbum flatur, vapor ex eo insidens corporis artus et in diem exurens eripit ex membris eorum sanguinis virtutes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장50)
Quae exsufflatio et perforat et distendit materiam et perforando quidem facit vias venarum pulsatilium et quietarum et nervorum, extendendo autem distribuit uniuscuiusque membri materiam in locum proprium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION