라틴어 문장 검색

Quoniam autem vivitur non cum perfectis hominibus planeque sapientibus, sed cum iis, in quibus praeclare agitur si sunt simulacra virtutis, etiam hoc intellegendum puto, neminem omnino esse neglegendum, in quo aliqua significatio virtutis appareat, colendum autem esse ita quemque maxime, ut quisque maxime virtutibus his lenioribus erit ornatus, modestia, temperantia, hac ipsa, de qua multa iam dicta sunt, iustitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 62:1)
Sequitur, ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit, in qua verecundia et quasi quidam ornatus vitae, temperantia et modestia omnisque sedatio perturbationum animi et rerum modus cernitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 121:1)
si igitur non poterit sive causas defensitare sive populum contionibus tenere sive bella gerere, illa tamen praestare debebit, quae erunt in ipsius potestate, iustitiam, fidem, liberalitatem, modestiam, temperantiam, quo minus ab eo id, quod desit, requiratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 155:3)
Haec autem scientia continentur ea, quam Graeci εὐταξίαν nominant, non hanc, quam interpretamur modestiam, quo in verbo modus inest, sed illa est εὐταξία, in qua intellegitur ordinis conservatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:2)
Sic fit, ut modestia haec, quam ita interpretamur, ut dixi, scientia sit opportunitatis idoneorum ad agendum temporum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:9)
Illud forsitan quaerendum sit, num haec communitas, quae maxime est apta naturae, sit etiam moderationi modestiaeque semper anteponenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 205:1)
Prima igitur commendatio proficiscitur a modestia cum pietate in parentes, in suos benivolentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 61:2)
Si vero inest in oratione mixta modestia gravitas, nihil admirabilius fieri potest, eoque magis, si ea sunt in adulescente.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:8)
Restat quarta pars, quae decore, moderatione, modestia, continentia, temperantia continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 151:1)
Habes a patre munus, Marce fili, mea quidem sententia magnum, sed perinde erit, ut acceperis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 156:1)
Ego enim sum is, qui cum summo studio patris in pueritia doctus essem et in forum ingeni tantum, quantum ipse sentio, non tantum, quantum [ipse] forsitan vobis videar, detulissem, non possim dicere me haec, quae nunc complector, perinde, ut dicam discenda esse, didicisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 74:2)
Sed haec omnia perinde sunt, ut aguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:1)
Nam quae perdifficilia sunt, perinde habenda saepe sunt ac si effici non possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 2:2)
U/bi paulo ante sapiens illa virginalis modestia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 97:4)
Vim quandam esse aiunt signifero in orbe, qui Graece ζωδιακόσ dicitur, talem, ut eius orbis una quaeque pars alia alio modo moveat inmutetque caelum, perinde ut quaeque stellae in his finitumisque partibus sint quoque tempore, eamque vim varie moveri ab iis sideribus, quae vocantur errantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 131:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION