라틴어 문장 검색

Quae et semper et sola libera est, quaeque, etiam si corpora capta sint armis aut constricta vinculis, tamen suum ius atque omnium rerum impunitam libertatem tenere debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 226:2)
Ac mihi quidem veteres illi maius quiddam animo complexi plus multo etiam vidisse videntur, quam quantum nostrorum ingeniorum acies intueri potest, qui omnia haec, quae supra et subter, unum esse et una vi atque [una] consensione naturae constricta esse dixerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 20:1)
admirabilis abstinentia ex praeceptis tuis, ut verear ne illud quod tecum permutavi versura mihi solvendum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 15 4:4)
scripseras ut HS X_I_I_ permutarem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 24 6:3)
sed quaero, quod illi opus erit, Athenis permutarine possit an ipsi ferendum sit, de totaque re quem ad modum et quando placeat velim consideres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 24 2:5)
nummorum quantum opus erit ut permutetur tu videbis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 27 4:3)
qua re velim cures (nec tibi essem molestus, si per alium hoc agere possem) ut permutetur Athenas quod sit in annuum sumptum ei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 8:6)
se ait curasse ut cum quaestu populi pecunia permutaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 17 8:4)
tu misericors me, adfinem tuum, quem comitiis praerogativae primum custodem praefeceras, quem Kalendis Ianuariis tertio loco sententiam rogaras, constrictum inimicis rei publicae tradidisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 2:4)
solutam autem fore videbatis, nisi esset is consul qui eam auderet possetque constringere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:9)
quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda impeditus, uxore paene constrictus esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 2:4)
verba permuta sic, ut sit vicerunt eunuchi e Syria Aegyptoque:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 1:7)
quod i ferunt animo iniquo, qui certis quibusdam destinatisque sententiis quasi addicti et consecrati sunt eaque necessitate constricti, ut etiam, quae non probare soleant, ea cogantur constantiae causa defendere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:3)
Namque, u/t videtis, vi/nclis constrictu/s Iovis Arce/re nequeo di/ram volucrem a pe/ctore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 24:5)
si turpissime se illa pars animi geret, quam dixi esse mollem, si se lamentis muliebriter lacrimisque dedet, vinciatur et constringatur amicorum propinquorumque custodiis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 48:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION