라틴어 문장 검색

nam quod illi sperarent effrenatam licentiam eius magistratus patres laturos, falli eos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 342:1)
decurritur ad leniorem verbis sententiam, vim tamen eandem habentem, ut videant magistratus ne quid ex perniciosis consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 201:1)
nihil enim non per milites iuratos in consulis verba, quamvis perniciosum populo, si id liceret, ferri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 165:2)
haec cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent, vimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset, confestim Carvilii tribuni plebis omissa multae certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac, ni vades daret, prendi a viatore atque in carcerem duci iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 52:1)
quod ni tam in tempore subvenisset, victoribus victisque pariter perniciosa fames instabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 466:1)
temperatam eam salubrem et singulis et civitatibus esse, nimiam et aliis gravem et ipsis qui habeant praecipitem et effrenatam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 562:2)
haec velut procella partim vulneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternavit equos ut repente velut effrenati passim incerto cursu ferrentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 474:1)
ita enim obstinatos esse milites ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 414:1)
id cum maiore vi facietis, si effrenatos in eos equos immittitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 474:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION