라틴어 문장 검색

quod vero apud vos ipsos in honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si dixerint perniciosum vobis futurum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:7)
nihil est enim tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte factis saepe fastidiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 1:2)
quae mulier interficere sceleratum ac perniciosum civem non auderet, si periculum non timeret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 2:3)
omnia sunt, C. Aquili, eius modi quivis ut perspicere possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et veritate contendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 1:1)
ego in hoc iudicio mihi Siculorum causam receptam, populi Romani susceptam esse arbitror, ut mihi non unus homo improbus opprimendus sit, id quod Siculi petiverunt, sed omnino omnis improbitas, id quod populus Romanus iam diu flagitat, exstinguenda atque delenda sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 8장 2:1)
iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, quantam denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 2:1)
quae vis est enim quae magis arceat homines ab inprobitate omni, quam si senserint nullum in delictis esse discrimen?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 1:9)
omninoque, quae crescentia perniciosa sunt, eadem sunt vitiosa nascentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 41:3)
Nihil est tam arduum, quod non improbitas extorqueat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:5)
Sic totam praedam sola improbitas abstulit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vacca, capella, ovis, et leo.9)
*̓αλλα` τί διατείνομαι in ea civitate, in qua iam pridem non minora praemia, immo maiora nequitia et improbitas quam pudor et virtus habent?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 12:1)
quaecumque est veneris subita violata rapina, gaudet, et inprobitas muneris instar habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:490)
si saperem, doctas odissem iure sorores, numina cultori perniciosa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 19)
da veniam potius, vel totos tolle libellos, si mihi quod prodest hoc tibi, lector, obest, sed neque obesse potest, ulli nec scripta fuerunt nostra nisi auctori perniciosa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 135)
Perniciosum est augmentum migrantium qui miseriam fugiunt graviorem degradatione ambitali redditam, qui non agnoscuntur tamquam profugi in conventionibus internationalibus et pondus ferunt propriae desertae vitae quam sine ulla legum tutela degunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 36:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION