라틴어 문장 검색

inde est quod paulo post dicit 'neque finitimo Mezentius umquam huic capiti insultans'. Herculis enim mos fuit, ut etiam non rogatus laborantibus subveniret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5645)
nam ideo eos, qui rabidi canis morsu continguntur, aquam refugere et, ni cito subveniatur, perire siti, quia nifus eius animalis, quod contrarium umori sit, similiter in corpore humano saeviat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2735)
non lacrimis hoc tempus ait non flendi, sed subveniendi tempus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1561)
sic omnes amor unus habet 'sic' id est dum paulatim suis invicem subveniunt, omnes in bellum coacti sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2821)
iamque faces ut sit quare Turnus subvenire festinet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6561)
bene autem cum dicit 'pro portis sustentant acies' spem adhuc subveniendi dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6614)
nec sit mihi cura mederi aut nolim ei magicis artibus subvenire, aut nolim cum ipso concumbere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 891)
"ubi deus ille, qui subvenire revivescentibus potest, viventibus non potest?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:10)
"Itaque et nobis deus nec non potest subvenire nec despicit, cum sit et omnium rector et amator suorum, sed in adversis unumquemque explorat et examinat, ingenium singulorum periculis pensitat, usque ad extremam mortem voluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi posse perire securus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:23)
Circumvenior, inquit, iudices, nisi subvenitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장2)
Bene facis, inquit, quod me adiuvas, et istis quidem, quae modo dixisti, utar potius Latinis, in ceteris subvenies, si me haerentem videbis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 20:1)
At subvenire certe potuit et conservare urbis tantas atque talis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 93:1)
Quare in tranquillo tempestatem adversam optare dementis est, subvenire autem tempestati quavis ratione sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re explicata boni quam addubitata mali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 108:3)
Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subvenire opitularique possit, non illa omnia relinquat atque abiciat, etiamsi dinumerare se stellas aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 198:2)
Tecta vero, quibus et frigorum vis pelleretur et calorum molestiae sedarentur, unde aut initio generi humano dari potuissent aut postea subveniri, si aut vi tempestatis aut terrae motu aut vetustate cecidissent, nisi communis vita ab hominibus harum rerum auxilia petere didicisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION