라틴어 문장 검색

multique erant qui mollius consultum dicerent, quod legum ab iis latarum patres auctores fuissent, neque erat dubium quin turbato rei publicae statu tempori succubuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 657:1)
cui succumbere oneri coacta plebes, quia quem dilectum impedirent non habebant tribuni plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 330:1)
itaque succumbam oneri neque adgrediar narrare quae edissertando minora vero faciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 652:2)
compares cladem ad Aegates insulas Carthaginiensium proelio navali acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere et vectigales ac stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam adversam in Africa cui postea hic ipse Hannibal succubuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 655:1)
Sempronius senatum habuit consolatusque patres est, et adhortatus ne qui Cannensi ruinae non succubuissent ad minores calamitates animos summitterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 317:1)
cui tamen adeo non succubuerunt ut extemplo agitaretur quem ad modum ultro inferendo bello averterent ab Italia hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 521:1)
hac legatione id agi apparebat, ut sive, quod magis credebant, abstinuisset Epiro, integra sibi, omnia apud exercitus Romanos essent, conciliata satis apud regem gratia, quod accepturi fuissent venientem, sive venisset, sic quoque spes veniae ab Romanis foret, quos non expectato longinquo ab se auxilio praesentis viribus succubuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 56:1)
ideo Syphacem cepit, Hannibalem devicit, Carthaginem vectigalem nobis fecit, Antiochum - recipit enim fratrem consortem huius gloriae L. Scipio - ultra iuga Tauri emovit, ut duobus Petilliis succumberet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 672:2)
Neque ego hac nocte longiorem me vidisse censeo, nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 187)
ibi cenavi atque ibi quievi in navi noctem perpetem, neque meum pedem huc intuli etiam in aedis, ut cum exercitu hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut vicimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2179)
aliam tecum esse equidem facile possum perpeti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 139)
et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti potest parasitus frangique aulas in caput, [vel] ire extra portam Trigeminam ad saccum licet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 111)
sed si ullo pacto ille huc conciliari potest, vel carnificinam hunc facere possum perpeti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 224)
Non ego istaec flagitia possum perpeti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 130)
Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti an sis abitura a tuo viro?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 133)

SEARCH

MENU NAVIGATION