라틴어 문장 검색

Iuvenca ferro semet imposito induit et vulnere uno cecidit, at taurus duos perpessus ictus huc et huc dubius ruit animamque fessus vix reluctantem exprimit.
(세네카, 오이디푸스 5:11)
qui tot labores totque perpessus mala
(세네카, Phoenissae 474:1)
levia perpessae sumus, si flenda patimur.
(세네카, Troades 427:1)
potero, perpetiar, feram,
(세네카, Troades 673:1)
quae miser ignotis error perpessus in oris Herculis indomito fleverat Ascanio.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 207)
si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra, Italiae duris funera temporibus, cum Romana suos egit discordia cives - sic mihi praecipue, pulvis Etrusca, dolor, tu proiecta mei perpessa's membra propinqui, tu nullo miseri contegis ossa solo - proxima suppositos contingens Umbria campos me genuit terris fertilis uberibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 222)
turpia perpessus vates est vincla Melampus, cognitus Iphicli surripuisse boves;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 328)
omnia perpetiar:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b9)
denique non eum aliquando cecidisse sed tam diu stetisse plus miror, o quotiens saepe ipse se adversa perpessum gloriabatur, cum tamen nos ab adfectu profundiore ruituram eius quandoque temeritatem miseraremur, definientes non esse felicem qui hoc frequenter potius esse quam semper iudicaretur!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 2:3)
obversatur etenim per dies mentibus singulorum quod persona aetate gravis infirmitate fragilis, nobilitate sublimis religione venerabilis solius dilectionis obtentu abrupisti tot repagula, tot obiectas veniendi difficultates, itinerum videlicet longitudinem brevitatem dierum, nivium copiam penuriam pabulorum, latitudines solitudinum angustias mansionum, viarum voragines aut umore imbrium putres aut frigorum siccitate tribulosas, ad hoc aut aggeres saxis asperos aut fluvios gelu lubricos aut colles ascensu salebrosos aut valles lapsuum adsiduitate derasas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
Iamdudum tacito lustrat Thetis omnia visu nec perpessa moras:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권51)
"nunc tibi fracta virum spolia informisque dicamus exuvias, at si patriis Parthaonis arvis inferar et reduci pateat mihi Martia Pleuron, aurea tunc mediis urbis tibi templa dicabo collibus, Ionias qua despectare procellas dulce sit, et flavo tollens ubi vertice pontum turbidus obiectas Achelous Echinadas exit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권294)
"vade, diu populis promissa voluptas Elysiis, certe non perpessure Creontis imperia aut vetito nudus iaciture supulcro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권369)
"anne profanatum totiens chaos hospite vivo perpetiar?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권25)
clamorem Aonii miscent gemitumque Pelasgi, obiectantque manus indignantemque tuentur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권328)

SEARCH

MENU NAVIGATION