라틴어 문장 검색

"si id quod a me didicisti, cum proferre ad quospiam coeperis, non tibi adsciueris, sed eius inuenti me potius quam alium repertorem praedicaris."
(아풀레이우스, 플로리다 18:46)
Nam etiam, ne quid demutaret, credo, a victimae religione, immissa dextera per vulnus illud ad viscera penitus, cor miseri contubernalis mei Meroe bona scrutata protulit, cum ille impetu teli praesecata gula vocem, immo stridorem incertum per vulnus effundere:
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:12)
"Cui videbor verisimilia dicere proferens vera?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:7)
"Sarcinulas hospitis susceptas cum fide conde in illud cubiculum, ac simul ex promptuario oleum unctui et lintea tersui et cetera huic eidem usui profer ociter et hospitem meum produc ad proximas balneas:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:17)
quas ubi probe protuli, iam et de patria nostra et eius primoribus ac denique de ipso praeside scrupulosissime exploratis, ubi me post itineris tam saevi vexationem sensit fabularum quoque serie fatigatum in verba media somnolentum desinere ac nequicquam, defectum iam, incerta verborum salebra balbutire, tandem patitur cubitum concederem.
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:20)
"At illa crinibus antependulis hinc inde demotis etiam in maerore luculentam proferens faciem,meque respiciens Vide oro inquit Quam expergite munus obeas."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:20)
"Rem denique ipsam et quae nocte gesta, sunt cum fide proferam:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:6)
Cunctanter ad timide denique sermone prolato,
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:3)
"Gladiatores isti famosae manus, venatores illi prolatae pernicitatis, alibi noxii perdita securitate suis epulis bestiarum saginas instruentes;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:34)
"Tunc Psyche, et corporis et animi alioquin infirma, fati tamen saevitia subministrante viribus roboratur, et prolata lucerna et arrepta novacula sexum audacia mutatur."
(아풀레이우스, 변신, 5권168)
Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt, vestemque lautiusculam proferunt sumeret abiecto centunculo divite:
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:1)
"non nihil etiam cum lupanari servierit, vindictae vobis depensuram Hanc ex animo quidem meo sententiam conducibilem protuli, sed vos vestrorum estis consiliorum rerumque domini."
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:14)
totis ergo prolatis erutisque rebus et nobis auro argentoque et ceteris onustis, ipsos partim constrictos, uti fuerant, provolutosque in proximas rupinas praecipites dedere, alios vero suis sibi gladiis obtruncatos reliquere.
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:7)
Nec tamen eorum ferociam vel conterrere vel expugnare potuere, quippe cum miserrimus adulescens ultima voce prolata, vindicarent de pollutissimo divite mortem fratris iunioris, illico laniatus interisset.
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:4)
Post dies plusculos ibidem dissignatum scelestum ac nefarium facinus memini, sed ut vos etiam legatis, ad librum profero.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION