라틴어 문장 검색

ipsumque equum quem in die belli ascenderat, mendicando acquisivisse, multorum relatione didicimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 110:5)
Accepta hac victoria in campo Antiochiae, magnae et regiae civitatis Syriae, episcopus Podiensis et caeteri principes, a fuga et caede exercitus Corbahan reversi in praefatae urbis moenia, basilicam B. Petri [0513B] apostoli, quam Turci suis sacrilegis ritibus profanaverant, ab omni inquinamento mundantes, altaria sancta, quae subversa erant, in omni honestate reaedificaverunt, imaginem vero Domini nostri Jesu Christi et figuras sanctorum, quas in modum viventis personae obcaecatas et obductas coemento obscuraverant, summa reverentia renovabant, cultores catholicos in exsequendis ibidem divinis mysteriis restituentes in omni clero tam Graecorum quam Latinorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 2:1)
[0517B] Audiens vero princeps de Hasart ex legati sui relatione, quia dux et sui de hac concordia haesitarent, et non multum in Turcorum promissis confiderent, duci filium suum, Mahumet nomine, quem tenere diligebat, obsidem misit, ut certior inter se statuendae pacis ac foederis abhinc et deinceps redderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:1)
Baldewinus talem tantamque perfidiam eos machinari nunc veraci relatione, nunc tristis vultus illorum immutatione expertus, missa familiari et devota sibi manu Gallorum, universos jussit teneri et carceris custodiae mancipari;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 32:5)
sic vires nostrorum imminutae, nequaquam stare poterunt nunc adversus tot millia gentilium, ut nobis ex relatione comitis Reymundi innotuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 68:4)
Unde ad castellum Emmaus trans tria milliaria, cisternis et irriguis fontibus compertis ex relatione conviatoris et ductoris sui Sarraceni, plurima manus armigerorum transmissa est, qui non solum aquarum copiam, verum etiam pabula equorum attulere plurima.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:3)
Post hanc caeterasque relationes militibus restitutus, tormento cujusdam mangenae, ligatis manibus et pedibus est immissus, ut sic post primam et secundam inundationem trans muros jactaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 28:7)
- Relatio de templo Domini.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 47:2)
Boemundus secus civitatem Antiochiae audita Christianorum victoria, et Godefridi ducis gloria et exaltatione in Jerusalem, ex verbis et relatione Roberti Flandrensis, Roberti [0572B] Northmannorum principis et caeterorum redeuntium, Baldewino ejusdem ducis fratre admonito per legatos, viam Jerusalem insistere decrevit ad visitandum locum Domini sepulcri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:7)
Hic princeps appellatus est a Gallis Grossus Rusticus prae nimia [0577A] pinguique corpulentia vilique persona in qua totus rusticus esse videbatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:5)
Sed rex hanc artem praecavens iniquam ex quorumdam [0690C] relatione, machinam a loco cavationis amovit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 66:3)
Cassiodori dictumeorum ait, "Persona tua refugium sit oppresso, infirmi defensio, et presidiumaliqua calamitate concluso."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 54:23)
Et multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuenti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:51)
Ut enim aitlex, "Bona et honesta persona patris filio semper debet videri."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 83:2)
Secundum ergo qualitatem personarum corrigendi et castigandi sunt servientes,mercenarij, et servi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 110:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION