라틴어 문장 검색

Accusatores postularunt mulierem Romamque pertraxerunt ad centumviros.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta15)
Novissime consul designatus Iulius Ferox, vir rectus et sanctus, Mario quidem iudices interim censuit dandos, evocandos autem quibus diceretur innocentium poenas vendidisse.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 5:1)
me tamen tui caritas evocat, ut currentem quoque instigem, sicut tu soles me.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 15:2)
Varenus petit ut sibi quoque defensionis causa evocare testes liceret;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 2:1)
Scripseram tenuisse Varenum, ut sibi evocare testes liceret;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 1:1)
Dixi proxime pro Vareno postulante, ut sibi invicem evocare testes liceret;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 11:1)
Sed quid imprudens quem evocare conor retardo?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 4:1)
Evocat antiquis proavos atavosque sepulcris Et solidam longo carmine findit humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 813)
passis sedet illa capillis, ut solet ad nati mater itura rogum, grandaevumque patrem fido cum coniuge castris evocat, et posita venit uterque mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권530)
Postera lux Hyadas, Taurinae cornua frontis, evocat, et multa terra madescit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권133)
Iamque cadente die, veritus se credere nocti, constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe, exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 63:4)
Non vigil ales ibi cristati cantibus oris evocat auroram, nec voce silentia rumpunt sollicitive canes canibusve sagacior anser.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:4)
9. Eodem tempore Bartholomaeus in lucem evocavit radices ethicas spiritalesque ambitalium quaestionum, quae nos concitant ad eas expediendas non modo per technicam artem, verum etiam per hominis mutationem, quoniam alioquin solummodo indicia aggrediemur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 13:1)
131. Recolere hic volumus aequam sententiam sancti Ioannis Pauli II qui in lucem evocavit beneficia progressionum scientiae et technologiae, quae “manifestant quam sit nobilis vocatio hominis ad responsaliter participandam actionem creatricem Dei”, sed eodem tempore idem memoravit “omnem actionem intra oecosystemata neglegere non posse consecutionum considerationes in aliis provinciis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 172:1)
Haud evocat tantum interiorem quandam soliditatem, stabilem credentis persuasionem;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 98:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION