라틴어 문장 검색

Erat quippe moris eo tempore populis Anglorum, ut ueniente in uillam clerico uel presbytero, cuncti ad eius imperium uerbum audituri confluerent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII]. 1:2)
Alter dicat opus magni mirabile mundi, qualis in immenso desederit aere tellus, qualis et in curuum pontus confluxerit orbem, et uagus, e terris qua surgere nititur, aer, huic et contextus passim fluat igneus aether, pendentique super claudantur ut omnia caelo;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae7)
ibi Isara Rhodanusque amnes diversis ex Alpibus decurrentes agri aliquantum amplexi confluunt in unum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 311:2)
his audiendis credendisque opportuna multitudo maior in dies Syracusas confluebat, nec Epicydi solum spem novandarum rerum, sed Adranodoro etiam praebebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 308:1)
tantum facinus modo inveni ego, ut nos dicamur duo omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 276)
etiamque non crebriter in campis confluunt imbres, sed in montibus aut ad ipsos montes, ideo quod umores ex terra matutino solis ortu moti cum sunt egressi, in quamcumque partem caeli sunt proclinati, trudunt aera;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION